Cum ad ordinatrum hodie adsedi, in mente habui aliqua verba scribere de hominibus politicis et Americanis qui se Republicani vocant. Nam hi moriones ficti, qui multos iam annos omnibus civibus ratione praeditis erant ludibrio, his diebus sicut lupi famelici suam…
Year: 2009
Ministrae et Ganeonis
(Colloquium verum et ex vita quam verissume potui depictum.) Ministra: Quid legis, helluo caffeae? Nemo: Colloquia quaedam evolvo Luciani, qui Graece scripsit nec sine sale. Ministra: Graece? Ego quondam Graeca fui ipsa. Nemo: Tu? Graeca? Et tam flava nunc? Ministra:…
Sancti Iacobi Hospitium
Cum Sandra mentionem de numeris cabalistics fecisset et ipse tristi de amore necnon de amatoris morte scripissem, necon quoniam Consaluus et Jaume de arte musica nuper loquebantur, carmen quoddam in caput serpsit quod de mente excutere adhuc nequeo: cui titulus…
Vita Regis Sullivan
Rex Cleveland Sullivan, qui vulgo Roy vocabatur, Virginiensis vir qui silvas in valle c.n. Shenandoah sitas custodiebat, anno millesimo nongentesimo duodecimo natus est et post annos unum et septuaginta diem obivit. Cuius de pueritia, de moribus, de factis parum reperire…
De columbulillis
Haud raro fit, et praesertim apud carminum amatoriorum conditores, ut nomina diminuta reperiantur. Catullus enim anseris medullulam, imulam oriculam, manus mollicellas certe conscribillit. Etiam amantes comici talibus formis utuntur: Plautus nobis amatorculos tradidit, quos Anterastilis et eius soror tam callida…