Ecce gratum et optatum Ver reducit gaudia! Ansgarius Legionensis abhinc dies tres nos monuit de Veris adventu. Hodie tamen mane Lexintoniam advenerunt veris prima indicia certa, cum arbores quae Magnoliae vocantur florescere coeperunt. Nec possum, pro dolor, flores praetereundos diu…
Year: 2009
De quiete recreationeque, ac de reditu ad officia facto
Ioannis Iovianus Pontanus in De Sermone libro primo haec de “hominis cupiditatem quietis ac recreationis” scripsit: Principio, quod hominum vita tum corporis tum animi laborum plena est ac molestiarum, iccirco post labores cessatio quaeritur, in qua recreetur animus, atque inter…
De petaso perdito
O stulte puer! Petasi es oblitus. Capitis operimento perdito, quid tibi erit animae operimento? Capite aperto omnes tuae cogitationes effluent liberiores quam decet, aere leviores, neque ulla res in mente tibi manebit, sed quicquid in buccam venerit sine causa dices….
De interpretum annotationibus
E Sallustii Belli Catilinarii capitulo quarto: Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere neque vero agrum colundo aut venando…
De Sallustii militia amoris
Sandra doctissima nuper annotationibus more Orbergiano Propertii carmen tam pulchre instruxit quam poeta ipse rem scripsit; quo exemplo citatus volui ego nugator nullo modo doctus aliud opus amatorium meis annotationibus affligere: nempe Sallustii bellum Catilinarium, quod nostris in scholis nunc…