De Sallustii militia amoris

Sandra doctissima nuper annotationibus more Orbergiano Propertii carmen tam pulchre instruxit quam poeta ipse rem scripsit; quo exemplo citatus volui ego nugator nullo modo doctus aliud opus amatorium meis annotationibus affligere: nempe Sallustii bellum Catilinarium, quod nostris in scholis nunc Latine tractamus (vel conamur tractare, quamquam ego discipulus pessimus semper volo res leviores etiam gravissimis in libris esse inveniendas effingere, quod potest esse condiscipulis maximo detrimento). Forsitan lector quidam incautus putet Sallustium nihil de amore, sed tantummodo de ambitione, de corruptela, de avaritia scripsisse; immo, ut Asconius Pedianus nos monet,

“fertur Sallustius tanto ardore insanivisse in libertinas, quanto moechus in matronas: quod cum illi in Senatu a censoribus obiectum esset, respondit se non matronrum sectatorem esse; quare ex senatu eiectus est, quod ipse excusat in Catilinae bello.”

Itaque quis potest dubitare quin liber ille “de coniuratione Catilinae eiusque sociorum” ad artem amatoriam spectaverit? Quae cum dicta sint, ad praefationem, seu potius ad praelusionem, illius operis vertamur:

Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur.

Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et, prius quam incipias, consulto et, ubi consulueris, mature facto opus est. Ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget.

qui sese student praestare ceteris animalibus] Homines, quippe qui sint ratione praediti, animalibus ratione carentibus anteponuntur. Sententia a quibusdam hodiernis non comprobatur: nam nullae beluae sua suffragia dicuntur Frutici Sarkoziove dedisse. Quod equidem non habeo esse certum indicium bestias hominibus ratione antecellere: immo, hoc modo nobis mostrat homines ad quasdam factiones (ut ad illam quae apud Americanos Republicana vocatur) pertinentes ratione prorsus carere nec meliores se gerere quam pecudes sordes. Ex argumentis quae sequuntur, et ut satis constat, Republicani nec possunt amare neque amari.

silentio] Quis historicorum silentium hominis non improbat? Adde hoc, quo facilius rectiusque intelligamus id quod e prioribus verbis sequatur, quod dixit Aristoteles: hominem esse animal loquens. Silentii nomen igitur pertinet ad hominum consuetudinem qui nullos amant, quia pigri atque ignavi ab aliis et sine laboribus amari exspectent: nam debemus ratione praediti amorem ipsi pro nobis expetere, et quomodo melius possumus id quod in vita dulcissimum videtur adipisci quam bene dicendo? Quod praemium oratoris historicive eloquentiae optabilius? Nonne Cato dixit amantem esse bonum hominem dicendi peritum?

quae natura prona atque ventri oboedientia finxit] Argumentum secundum ius naturale. Confer illud Arpinatis quod in primo de officiis libro reperitur: Commune animantium omnium esse coniunctionis appetitum. Sallustius autem vult discrimen inter homines beluasque hoc ostendere: animalia gestire, homines amare sciunt.

Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est] Haec oppositio maximi est momenti toti praefationis argumento: num debeamus putare puellas magis delectari torosis corporibus an doctis atque ingeniosis animis? Num debeamus palaestram petere ad corpora nostra exercenda, an scholas ad facultatem colendam Latine bene loquendi? Num imperator propter facta mirabilia notissimus an scriptor historiae maiore in pretio habeatur?

animi imperio, corporis servitio magis utimur] Corpus homini servit; animus hominem regit. Ambabus viis possumus ad amorem pervenire, sed qua efficacius?

alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est] Beluae non sunt rationis participes, itaque primum huius loci membrum ad animum pertinere videtur. Non tamen sequitur deos corporibus carere: nam id quod commune est cum beluis etiam cum diis commune potest esse. Divini autem videntur illi poetae et scriptores qui de amore scribunt, et divini quoque quibus optimae sunt feminae: quod etiam accipimus e Catulliano illo “ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est superare divos, qui sedens adversus te identidem te spectat et audit dulce ridentem.”

Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere] Qua cum gloria subintelligitur nomen adiectivum amoris. Nec debent viri opibus sive divitiis amorem emere conari, sed ingenio freti quaerere.

quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est] Locus apud amantes poetas communis. Iterum Catullus: “nobis, cum semel occidit brevis lux, nox est pereptua una dormienda.” Cum vita sit brevis, amator sapiens se praecipitet in voluptates expetendas, sicut Graeci philosophi vel sapientissimi qui Hedonistae vocabantur!

memoriam nostri quam maxume longam efficere] Est vitium virorum sibi parum fidentium proprium de longitudine sollicitari; quod in “Satiris Sotadicis” illis tertio quoque sensu reperiri videtur et quod est certissimum indicium illa a viro potius quam a muliere esse scripta. Hoc in loco primum percipimus Sallustium hac anxietate aliquatenus laborare: quod apertius postea dixit cum imbecillam aetatem suam tractaret.

divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est] Ut Marilyn Monroe et postea Madonna, philosophae Americanae, feruntur dixisse, adamantia sunt puellae amici fidelissimi. Quod vocabulum adamantis nonnulli graviores prave putant e Graeci sermonis ἀδάμαντος nomen in Romanam linguam provenisse, cum omnibus a nebulonibus veris rectius intellegatur esse e verbo temporali Latino adamandi effictum. Etsi habuit Isidorus nomen Graecum fuisse, recte tamen dixit lapidem nulli cedere materiae, nec ferro nec igni. Qualis fortitudinis vinculum amoris debet esse (etsi rarius est). Cuius argumenti veritas satis perspicua est e verbis apud Sallustium sequentibus: virtutem claram aeternamque haberi. Adamantia enim sunt aeterna. Confer etiam pelliculam illam philosophicam c.t. “Moulin Rouge” seu “Mola Rubra.”

Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit] Adumbrat auctor se de loco communi militiae amoris mox locuturum: certamen enim est proelium amantium, quippe qui quo diutius inter se luctentur eo beatiores esse videantur.

vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet] Sane militaris res est militiae amoris; aperte sua de arte loquitur poeta noster doctus, ut solent Neoterici. Itaque coniungitur militia amoris cum dubitatione illa, utrum puellae malint viros torosos an doctos. Discrimen falsum videri potest: quidni enim et pulcher et ingeniosus eodem tempore sit amator? Sallustius fortasse vult dissertationis et philosophiae causa his ex virtutibus duabus unam potentissimam eligere.

Nam et, prius quam incipias, consulto et, ubi consulueris, mature facto opus est] Id est: Oportet consilium capere antequam rem incipias, et, cum incepta sit, ansam capere. An anserem? Numquam possum adagii illius recte meminisse. Nihil refert, nam satis liquet sententia Sallustiana: viros debere callidis consiliis fretos puellas allicere (quod praeceptum Ovidius fusius suis in libellis philosophicis tractat), quod ingenium poscat.

Ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget Quam inepte interpretes veteres hunc locum putaverunt ad argumentum de viribus corporis animique pertinere! Nam “alterum” illum intellegere debemus ad marem spectare, et “alterius” significationem esse feminam. Itaque pueri puellaeque, quippe qui sint per semet ipsos haud perfecti, alteram partem sui, id est alterum hominem eis aptissimum, cupiunt, cuius auxilio se integros sentiant esse. Confer locum illum notissimum apud Platonem repertum, quem ego reperire propter pigritiam nequeo.

Satis de Sallustio; alias fortasse tractabo commentariorum de illecebris Gallicarum libros septem a Caesare, omnium mulierum viro et omnium virorum muliere, conscriptos.

3 Comments

  1. Nec ingenium, mi latinitatis comes, nec sal
    commentario tuo desunt. Sine dubio, in ultima parte, de Symposio Platonis loqui uolebas ubi Aristophanes de androgyno et hominibus in corpora duo fractis tractat. Equidem credo Sallustium primum ex historicis fuisse qui causas psychologicas recte inspexisset. Satis est ut pueritiam Catilinae legas si id pro certo obtinere cupis. Numquam alias apud antiquos tantum acumen repperi. Quod, meâ sententiâ, longe plus ualet quam “stilus dictus archaicus” in eius scriptis. Sallustium a pueritiâ admirari coepi, cuius amor annorum numero non minuitur. Vale.

  2. Mactissime, Nemo!

    Dico et tibi et omnibus Latinitatis ac Græcitatis cultoribus. Est quædam mirissimô modô culta pagina ad Græcitatem colendam curata ab Guilelmô ille Annis c. n. http://www.aoidoi.org/ et ille novam nobis dedit paginam! ad studia Latinitatis Græcitatisque favenda. nomen huius pagina

    http://www.scholiastae.org/scholia/Main_Page

    Prima notitia de hoc dedit ille nobis sub hoc nexû:

    http://www.textkit.com/greek-latin-forum/viewtopic.php?f=6&t=9113

    Iam sunt quædam commentariola ad opera explicanda sed quoque et tu golossas conscribere potes (Anglice tantum)! Equidem nondum missi aliquid sed id faciam quam proxime potero.
    Vale, amice Nemo, etiam atque etiam!

  3. Maximas gratias, Gundisalve, propter nexus et notitias tuas quae ad illas paginas interretiales et academicas pertinent.

    Et tu, Reginalde, ut puto rem acu tetigisti de acumine Sallustiano: nam adulescens Catalina semper scelerosis comitatus non longe ab adulescentibus quibusdam hodiernis discrepare videtur. Sallustius de nonnullis feminis quoque quibuscum Catalina commercium habuerat: de virgine quadam, de sacerdote Vestae, de Aurelia Orestilla loquitur, quae omnes inter primas reipublicae claruisse videntur. Nullam tamen de libertinis feminis mentionem fecit Sallustius noster libertinarum sectator; velim plura de Sallustii ipsius pueritia discere!

Respondeas, quæso, ut colloquamur!