Itali habent Lamborghinos suos, Iapones tramina ferriviaria omnium celerrima, Dubaienses turrem praealtam. Necnon inter Gallos, quotienscumque Nicolaus ille sentit se paulo curtiorem, Carla soccifer fertur scire eius sollicitudinem ita mulcere ut etiam Neapolionem bona parte superesse (sibi saltem) posse videatur. Americani tamen…
Month: November 2010
De regiminis digitis impudicis necnon de Sinensium actis diurnis.
Quarta hora matutina aeroportum petam ut domum regrediar. Quod itinera in dies difficiliora fiunt ob novas regulas ad libitum a custodibus excogitatas, quibus cives innocentes semper invisitatis contumeliis indignitatibusque afficiantur, constitui usui fore Sinensium acta diurna consulere ut discam quomodo…
De comissatione baccalaurea paranda
Cum quibusdam amicis rerum gestarum studiosis soleo diebus Veneris locos mediaevalos et recentiores Latine scriptos legere et cervisiae copiam haurire. Inter hos amicos numeratur Andreas, astutus homo et frugi, qui mense Decembri uxorem est ducturus. Ob causas mihi nullo modo…
De Hymenaeo
Nonnullae fabulae non nisi in aliarum marginibus enarrantur. Cum maiora poetarum antiquorum opera evolvimus, si placuerit primos interpretes consulere et commentarios in Homerum, Vergilium, Horatium, Statium iuxta eorum versus lecticare, saepe invenimus doctos interpretes videri ab proposito versuum explicandorum aberrasse quo fusius…