De comissatione baccalaurea paranda

Cum quibusdam amicis rerum gestarum studiosis soleo diebus Veneris locos mediaevalos et recentiores Latine scriptos legere et cervisiae copiam haurire. Inter hos amicos numeratur Andreas, astutus homo et frugi, qui mense Decembri uxorem est ducturus. Ob causas mihi nullo modo liquidas, alii discipuli videntur putare me debere praeesse ei festo antenuptiali qui apud nos “comissatio baccalaurea” vocatur. Ego autem numquam compedibus hymenaeiis vinctus omnino nescio quid de hoc amicitiae munere sit mihi faciendum.

Baccalaurei nomen in mares imponitur aetate legitima—id est in vesticipes qui possunt focale virile rite nodare potius quam id puerile unco metallico fibulave ad patagium affigunt—et suis facultatibus (potius quam parentum) viventes sed quibus nondum est laqueum mandatum matrimoniale. Hoc nomen mediaevale, ut gradus scholasticus, a nomine “vaccae” est ortum, fortasse quod medio (ut dicitur) aevo rustici caelebes habebantur tam stulti insubidi inepti quam vaccae secundum sententiam rusticarum. Huic tamen rationi etymologicae parum fidem tribuo, quod suspicor vaccas quolibet saeculo a mulieribus maioris aestimari quam ut cum viris conferantur. Ad alteram igitur explicationem vocabuli est fugiendum, qua baccalaurei medio aevo vocabantur equites minoris gradu dignitatis, quod optime quadrat tam cum opinione a baccalaureis hodiernis de semet ipsis concepta, quippe qui velint mente effingere se quasi equites per vitam vagari fortes serpentes alatas vincentes ac leves regum filias amantes, quam cum opinione omnibus aliis hominibus communi, secundum quam baccalaurei omni dignitate prorsus carere dicuntur.

Comissatio autem baccalaurea quasi ritus habetur quo is, qui mysta fiat, ante limen matrimoniale transgressum ad hanc mutationem paretur; ritus igitur ipse non debet transgressivus haberi sed praeparatorius, ut barbara vocabula a discipulis cultuum adhibitis ipse ad rem afferam quamvis a talibus studiis plerumque abhorrens. Nam hac comissatione anima viri non in alteram formam mutatur—immo hoc munus nuptiis ipsis datur—sed initiando commemorantur omnes vitae caelibis voluptates dissolutae et derelinquendae, quae amplificantur atque in maius tolluntur, quo manifestius mysta discrimen sentiat inter dulcia oblectamenta vitae caelibis et matrimonii ergastulum. Itaque nullum limen hoc in ritu transgreditur, sed potius fines inter varia vitarum genera, itaque inter varia hominum genera, roborantur imaginibus horum hominum—id est baccalaureorum—quasi ridiculis ac vulto ficto et in peius detorquato positis. Itaque baccalaurei his in comissationibus debent plus quam baccalaurei videri, immo hos oportet Alcibiadi ipsi libidine stupri ganeae ceterique cultus antecellant.

Hoc igitur est mihi pro bono amico parandum. Sed quid faciam ut omnia rite efficiantur? Nam ille ipse, rerum gestarum studiosus et bonus discipulus et probus homo, iam vetuit ne comissatio nimis licenter celebraretur. Quid? Interdictae sunt aleae, interdictae saltatrices (et praesertim hae interdictae sunt!), interdicta fere omnia nisi temetum. Vult bibere, omnia alia timet. Simplicius est eius voluntatem sequi et consilia simplicissima capere: tabernas vistabimus et vappam in eius gulam infundemus et eum…non ad matrimonium sed ad vitam ebriositate laborantem ducemus. Boni amici qui bonas vitas agant nonnumquam sunt omnium amicorum difficillimi.

1 Comment

  1. Dic ei tantum primum matrimonium esse difficile. Alterum tertium et porro facilius pati.
    Iconoclastes

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *