Michael Mullen, admiraltus et praeses summorum imperatorum Americanorum, heri coram senatoribus id professus est quod nos iuvenes clamitabamus: nihil Reipublicae referre utrum miles virum an feminam amaret, dummodo officiis satisfaceret et de Republica bene mereretur. Quod senatores noluerunt audire.
Disceptatur enim in senatu nunc an abrogranda sit lex militaris qua interdicitur “neve rogetur neve dicatur.” Nam ante Guiliemum Clinton praesidem Reipublicae exercitus solebat milites investigare ut homophili (qui vocantur) demitterentur; hi porro saepe a contubernalibus pessime vexabantur necnon etiam a suis commilitonibus interficiebantur. Quamquam lege Clintonia interdictum est ne milites a praefectis interrogarentur investigarenturque ob amatoriam proclivitatem, simul tamen edictum est ut milites homophili omnia vestigia sui amoris tegerent, cum aliis permitteretur maribus ut uxores ducerent et feminis ut maribus nuberent. Iniquum etiam tunc temporis videbatur cogere alios amorem dissimulare inter alios eundem publice celebrantes, et praesertim cum veritas et fides erga commilitones debita maximi momenti haberentur. Nunc tamen temporis, post fere viginti annos, cum tempora mutata sint et nostrae leges in illis mutatae sint, haec iniquitas summa egregiaque stultita et vix ferenda videtur, nec pauci sunt qui animadverterint non solum nulla alia lege cives a professione ob proclivitatem sexualem demitti, sed etiam aliis legibus in variis civitatibus latis sancitum esse ne haec esset causa legitima ob quam aliquis a munere demitteretur. Obsoleta igitur insania nunc haec lex Clintonia “neve rogetur neve dicatur” atque abroganda, ut omnibus militibus quemlibet vel quamlibet aperte amantibus liceat sinceram fidem prae se ferre necnon ut leges, hac iniquitate sublata, tam sibi rationique esse consentaneae quam cum vita opinioneque communi quadrare videantur.
At haec opinio, quamvis plurimis et praesertim iunioribus, tamen non omnibus communis etiam hodie: nam rebus mutandis vehementer resistunt senes et praesertim quidam senatores, quorum caput et antesignanus est Iohannes McCain, bellicosus senator et Republicanus fautor rerum conservandarum qui anno bis millesimo octavo cum Sarah Palin contra Obamam magistratum summum petebat. Sed hac in re discrimen non inter factiones sed inter saecula iacet: nam etiam Meghan McCain, Iohannis filia et vehemens fautrix Republicanae factionis, non solum patrem contra reclamat sed in Obamam quoque, qui se nimis tardum ad legem “neve rogetur neve dicatur” abrogandam praebuisse videatur. Dixit illa se aegre posse mente effingere militem in vehiculo bellico contra tromocrates pugnantem semet ipsum rogare quocum contubernalis vellet in otio privato concumbare; non iam solum Republicanos ob iniustitiam erga homophilos esse culpandos sed factionem Democraticam quoque et praesidentem et senatores, qui deberent aequitatem iustitiamque homophilis promissas absolvere.
Senes nolunt confiteri homophilos iam militare et iam diu militasse. Quid tamen respondent imperatores? Mense Februario David Petraeus, imperator bello Afghanico praefectus, dixit se cum homophilis militasse et sua referre tantum hoc: an commilito posset sclopeto uti. Mullen heri fere eadem senatoribus dixit: se cum homophilis diu militasse; hoc autem addidit: exercitus Americani interesse “quid faceres, non qui esses.” Responderunt igitur senatoribus summi imperatores; nam diligenter de re anquisiverant, nec causam invenerunt cur lex exoleta esset servanda. At senes senatoresque nolunt hoc responsum audire.
Senes volunt effingere homophiliam a militibus improbari: quod exercitus iam scit esse plerisque militibus falsum. Mullen tamen consilium iam excogitavit iis qui malunt de contubernalium vitis privatis sollicitari quam de hostibus: aut dignitatem erga omnes commilitones praebeant, aut novum munus inveniant. Hoc quoque senes noluerunt audire.
Hodie in senatum vocabuntur plures imperatores ad testimonium dicendum. Nescio utrum hi cum praeside summorum imperatorum consentiant an cum senatoribus. Nec scio cur operae pretium sit loqui, si senatores recusaverint quin aures admoveant nisi audiant quid audire velint. Sic tamen saepe cum senibus. Sed non nimis sollicitor, cum iuvenes magis ad officia, ad bonum commune, ad Rempublicam spectare quam anxietate Freudiana ob alterius hominis vitam privatam laborare videantur.
Et qui hodie sunt iuvenes, ipsi quodam die sedebunt in senatu.