In tabernis solemus de martyris oratoribusque cum amicis colloqui, nam utrosque melius intellegimus ebrii. Duabus in Apologiis nomen cuiusdam Urbici legitur, qui videtur utraque in oratione esse unus et idem Q. Lollius M. f. Urbicus, praefectus urbi. Igitur et priusquam…
Year: 2010
De gelidi theobromatis generibus XXXVI, necnon de laride
Voluptas etiam varia dici solet, cum percipitur ex multis dissimilibus rebus dissimiliter efficientibus voluptates. Oratiunculam hodie audivimus Christophori, qui acroasin praemeditabatur quam in conventu rerum gestarum studiosorum mox haberet. Postea tamen nos amici tres a sapientia ad sapores discessimus, quod…
De empenadis calidis prae caloribus non emendis.
Fuit quondam pueris in pretio potionem citream sive Limonatam aestate vendere, ut etiam tenera aetate artem discerent mercandi. Hodie tamen prope stationem laophoricam pueros nonnullos vidi empenadas venditantes calidas. Quod cibi genus, quamquam cum gustu huius regionis congruere et cohaerere…
Περὶ τοῦ σάκεος τοῦ Περσέως
Hesiodi ascribitur breve carmen Ἀσπὶς nomine, quamquam hoc nomen scuti nusquam inter illos versus legitur; immo vis Herculea dicitur σάκος manibus ferre omnifulgens. Quod consentaneum videtur Homeri rationibus, cuius in carminibus—ut Natasha Bershadsky nuper ostendit—quicumque ἀσπιδῇ armatus contra σακέσπαλον stare…
De comitiis Chirgisianis
Gaudendum est Chirgisiam nunc diem comitialem celebrare ad senatum primum in media Asia eligendum. Rosa Otunbayeva enim praesidens vult veram rempublicam condere, in qua potestas sit penes populum potius quam tyrannos, quod, suffragiis datis, longe differet a statu Uzbeciensium et eorum ducis Karimov….