Hac nocte, cum Graecula pensa mihi absolvenda vitarem, locus ante oculos venit admodum iucundus, in quo Laurentius Valla non solum in Bartolum de Saxoferrato iurisprudentiae professorem invehitur sed etiam variis de coloribus disserit.
Intueamur nunc rationes tuas de coloribus, in quibus quasi in triariis omnem spem profligatae causae reposuisti. Audite Iurisconsultum mira quaedam philosophantem: novam quandam et inauditam affert disciplinam, quae universum orbem revocet ab errore, et si minus revocare potest, iamdiu propter consuetudinem induratam, certe commonefaciat, ita fuisse faciendum.
“Color aureus est,” inquit, “nobilissimus colorum, quod per eum figuratur lux. Si quis enim vellet figurare radios solis, quod est corpus maxime luminosum, non posset commodius facere quam per radios aureos; constat autem luce nihil esse nobilius.”
Animadvertite stuporem hominis stoliditatemque pecudis. Si aureum colorem accipit eum solum, qui ab auro figuratur, sol quidem non est aureus. Si aureum pro fulvo, rutilo, croceo, quis umquam ita caecus atque ebrius fuit, nisi similis ac par Bartolo, qui solem croceum dixerit?
Sustolle paulisper oculos, asine: solent enim aliquando asini, praesertim cum dentes nudant, ora attollere. Tu quoque cum loqueris, faciem subleva, nec te nimia auri cupiditas caecet, quod in terra non in coelo invenitur, et vide, an sol est aureus vel argenteus. Unde inter lapillos candidos ἡλιοτρόπιον a sole nomen accepit. Et nos candentes taedas, candentes rogos, et excandescere dicimus, si quis ira aut indignatione commotus est, et velut inflammatus; flamma enim, quae nihil habet humoris et terrei, candida est, et soli comparanda.
Quid postea? Quem proximo loco colorem ponit? Quem putas eum, qui non est, ut sit semper sibi ipsi similis,1 ut non modo dicat quicquid in buccam venit, sed tamquam studeat nihil dicere, quod aut verum sit aut rectum?
“Zaphireus,” inquit, “est proximus,” quem ipse, ut est barbarus et quasi cum feminis et non cum viris loquatur, azurum vocat: “Per hunc colorem,” ait, “significatur aer.”
Nonne tibi hic aliquid dicere videtur, qui ordinem sequitur elementorum? Certe. Sed nescio quare lunam praetermisit, nisi quia tunc in caelo non erat, aut eclipsi laborabat. Cum solem primum feceris, lunam debueras facere secundam, quae et altior aere est et magis suum quendam colorem habet quam aer; et cum illum dixeris aureum, hanc oportebat argenteam nominare et proximam a sole facere, ut argentum2 secundum est ab auro, nisi forte lunam quoque auream putes, aureo vino madidus et distentus, aut eam hinc odio habes, quia sis ipse lunaticus. Sin volueris sororem fratri, Phoeben Phoebo, proximam ponere, profecto res ipsa et ordo postulabat: post aurum sequens locus esset argento, qui est color candidus, eo quidem magis quod postea hunc ipsum colorem, nescio quomodo, sive primum sive secundum facis, quod videlicet luci maxime propinquus sit, homo tibi ipsi contrarius et ubique veluti per somnum loquens.
Zaphireum igitur, secundo numeras loco, delectatus, ut dixi, ordine elementorum; a metallis enim, a lapidibus preciosis, ab herbis et floribus, non putasti tibi exempla sumenda, quae si propria magis et accomodata erant tum humilia tibi et abiecta duxisti, tu qui ex sole tantum es factus et aere. Nam cum seriem elementorum prosequeris, de duobus dicis, de duobus alteris obmutescis, et nobis, exspectantibus tam altum venerandumque processum, quodammodo illudis. Si primus color est igneus, sequens aerius, tertius aquaticus erit, quartus terreus. Aut non adeunda tibi erat ista Bartole via, aut prorsus ebeunda.
Pergamus ad caetera: paulo post ait album esse nobilissimum colorum, nigrum abiectissimum; alios vero, ita quemque optimum, ut est albo coniunctissimus; rursum ita quemque deterrimum, ut est nigredini proximus.
Horum quid primum reprehendam? An quod aurei coloris non meminit, quasi meam increpationem timuisset? An quod album omnibus praetulit? An quod nigro infimum locum dedit? An quod stultissimum est, quod de aliis coloribus incertius locutus est quam Apollo consuevit, ut nesciamus quod maxime explicari oportebat praeter album et nigrum. Quorum alterum, ut dixi, optimum, alterum deterrimum putat, nescio qua ratione, nisi oculos quoque ut iudicium depravatos et corruptos habebat.
Quis enim umquam rosas deteriore colore existimavit, quam eos flores, qui vulgo albae rosae vocantur? Quis carbunculi colori, quis Smaragdi, Zaphiri, Topazii multorumque aliorum anteponat margaritas? Crystallum, et eum qui dicitur *3? Aut cur serica fila murice tingerentur, lanae candidae rubricarentur, nisi rubeus color albo putaretur esse venustior? Nam si candor est simplicissimus et purissimus, non continuo est praestantissimus. Siquidem argento et simplici et puro et candido antecellit electrum, quod compositum est tum venustate tum dignitate.
De nigro autem quid dicam? Quem cum albo comparatum invenio, nec minoris praestantiae putatum, unde corvus et cygnus propter hanc ipsam causam dicuntur Apollini consecrati, et Horatius, “Spectandum,” ait qui sit “nigris oculis, nigroque capillo.”4 Tu vero Bartole oculos tuos, qui, ut opinor, erant simillimi asininis, pulchriores putas nigris Horatii oculis? Aut pilum asini, pilo equi nigri? Qualem ob decorem praecipue Virgilius descripsit, “quem Thracius albis / portat equus bicolor maculis.”5 Et mea sententia Aethiopes Indis pulchriores, eo ipso quod nigriores sunt. Quid ego auctoritatem hominum affero? quos ille aethereus parvi facit. Peccavit ille rerum parens atque opifex, ne longius exempla repetam, qui nigrum in medio oculi posuit, et in extremis non rubeum aut croceum aut zaphireum, sed album collocavit? Et quod te palam coarguit, isti colori quem tenebris, non illi quem luci comparasti, totius corporis tribuit lumen, propter quod oculi et proprie et usitate lumina appellantur. Et quid afferri ad hanc rem potest decentius ac validius, quam quod oculus, qui unus est colorum arbiter, non albi aut alterius sed nigri coloris, aut nigro proximi—de pupilla loquor, quae plerumque nigra est—ab ipso deo rerum conditorem formatus est. Atque ut de aliis rebus loquar, quid enumerem, quod in rerum natura reperiuntur nigri coloris, quae summam tamen exhibent dignitatem, ut Virgilius, “et nigrae violae sunt, et vaccinia nigra”; “Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.”6 Et in horto meo nascuntur violae albae, quae cum nigris minime sunt comparandae; et mora, si fabulis credimus, ex albis nigra fiunt, et meliora et pulchriora. Quod si rerum conditor nullam in operibus suis putavit colorum differentiam, quid nos homunculi faciemus? An volemus plus deo sapere? Aut eum imitare et sequi erubescemus?
O bone et sancte Iesu, si non cogitavit de lapidibus et herbis, de floribus et multis aliis Bartolus cum de vestibus et operimentis hominum loqueretur, poterat ne oblivisci de avium prope dixerim vestibus, ut galli, pavonis, pici, picae, phasiani, et aliorum complurimum? Et quo de ipsis hominum vestibus dicamus, ex quo stultitia Bartoli inscitiaque tenetur, vestes Aaron, quibus nihil cogitari queat perfectius, an illum Bartolinum colorum ordinem observant? Transeo, quod coelestis Hierusalem duodecim generibus lapidum constructa describitur. Quod si Bartolus legisset, profecto alio modo quam est locutus fuisset.
Eamus nunc et hominem audiamus, a divinis atque humanis rebus dissentientem, et puellis Ticinensibus7—ver enim adventat—legem imponamus ne serta, nisi quomodo Bartolus praescribit, texere audeant, neque ad suum cuiusque iudicium atque voluntatem facere permittamus. Nam, ut inquit Satyricus, “Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno.”8 Ut in illo qui nobis hanc libertatem eripere tentat, non secus ac si in servitutem nos vellet asserere, sit conflagrandum. Sed de hoc etiam superius questi sumus. Nunc illud dixisse satis est: stolidissimum esse aliquam de dignitate colorum legem introducere.
- Quem putas eum, qui non est, ut sit semper sibi ipsi similis,] Haec verba nescio quamobrem ad mentem vocant Iob 15.3: “Arguis verbis eum, qui non est aequalis tui, et loqueris quod tibi non expedit.”
- argentum] Sunt qui pro eo quod videtur “argentum” esse “argumentum” legant.
- *] Deest hoc in loco vocabulum Graecum, nec ad manum est mihi editio cuius ope possim lacunam explere, ut antea potui cum ἡλιοτρόπιον ponerem. Nomen substantivum fortasse quaerendum esset, si minus piger essem, apud Plinium, quippe qui in Naturalis Historiae libro tricesimo septimo scripserit “Vitia opalis sunt, si color in florem herbae, quae vocatur heliotropium, exeat aut in crystallum aut grandinem, si sal interveniat aut scabritia aut puncta oculis occursantia,” cum et “heliotropion” et “crystallum” eo in loco reperiantur.
- Spectandum nigris oculis nigroque capillo] Ars Poetica 37.
- Thracius albis portat equus bicolor maculis] Aeneis 5.565–566
- Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur] Eclogae 10.39, 2.17
- Ticinensibus] Ticini enim docebat Valla.
- Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno] Persii Saturae 5.53; versus praecipue ideoneus ob eum praecedentem: “Mille hominum species et rerum discolor usus.”