De senatoribus inauguratis

Novo anno incepto populares legati legibus ferendis inaugurati sunt, plus minusve. Nam duae res notandae in senatu nuper actae sunt: primum, senatores deiurio solemni secundum patrum mores vincti sunt; deinde, factio Republicana theam bibentibus cita constituit ut prima instituta rei publicae ante omnia alia negotia agenda legerentur. Utrumque tamen auspicium est stultitia insolita—itaque haud insolita—vitiatum.

Nam tres senatores afuerunt cum in leges iurandum esset: quorum unus Democraticus domi militibus veteranis consulebat, alii tamen Repbulicani, alter Texiensis alter Pennsylvaniensis, ambo avari, e ditioribus civibus sordidum lucrum, ut mos est, petebant in aedificio periegetico quod proprium est senatus. Hi igitur duo non solum contra ipsius senatus leges pecuniam sub senatoriis tectis poscebant, sed etiam contra leges institutaque ius iurandum praetermiserunt.

Quod fortasse ipsi animadvertissent, si animos in leges fundamentales intendissent cum eae legerentur. Illud fortasse difficilius fuit ob alterum vitium altera stultita effectum: nam haec lectio interpellata est a quadam muliere natalista. Sic enim vocantur qui adhuc negent Obamam rite creatum esse rei publicae praesidentem quod, sua quidem opinione, inquilinum sit, non sub Americanis caelis natum sed in Kenya—id quod identidem testibus documentisque et imaginibus photographicis allatis falsum redarguebant et diunarii et magistratus; sed nulla indicia satis certa habebuntur ab istis qui nolint cuiquam nisi suis alucinationibus credere. Itaque, cum Franciscus Pallone legis fundamentalis articuli secundi partem primam legeretur, qua vetitum est ne quis nisi civis intra Americanorum fines natus praesidens crearetur, Theresa Cao Neoeboracensis (quae etiam per YouTube garriens spectari potest) exclamavit, “Praeter Obamam! Praeter Obamam! Adiuva nos Iesu!” et statim a custodibus senatoriis comprehensa est atque a senatu amota.

Novo anno incepto nihil novum sub sole notandum nisi moriones qui sunt dedecore, macula, turpissima ignominia notandi. Nihil igitur novum.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *