De nominibus ad caffeam accipiendam dandis

Mos nonnullas in popinas cauponesque nuper serpsit, ut emptor ciborum, qui paulisper ante cibos allatos expectaturus sit, a caupone rogetur quid sit suum nomen, non solum ut fercula ad proprios emptores recte tradantur, sed etiam ut emptores sentiant se potius a familiari comiter tractari quam a mercatore sibi alieno merces poscere. Quod quo falsius videtur, eo magis scilicet displicet; et fere nusquam falsius quam ad Starbucks. Multi igitur apud Starbucks nomen falsum commoditatis causa cauponibus dant, quod ego quoque soleo facere.

Caupona: Breve pocillum potionis Arabicae Cappucinorum more factae. Et quid tibi nomen?

Nemo: Iohannes.

Caupona: Habesne id pro certo?

Nemo: Sic Iohannes appellor. Vin tu testimonium de nativitate inspicere quo certior de nomine a parentibus (beatae memoriae!) mihi tradito fias, an vis mihi caffeam vendere?

Caupona: Mentiris.

Nemo: Quid dicis? Nescio mentiri.

Caupona: Hodie mane tu dixisti te Robertum vocari. Num nunc vis Iohannes esse?

Nemo: Et tu insulsa male et molesta, quae posses matutinum nomen ficticium in memoriam vocare, cur modo rogasti quid esset mihi nomen?

4 Comments

  1. Nuper in Sinis eram et quandocumque hoc me rogabant solebam idem agere. Tamen in Sinis hoc facilius factu erat quod Anglice loqui non solebant et eis nomina iocosa obscuraque dare poteram sicut "Desirée" aut "Sedgewick." Nimis temporis subsicivi in Sinis habebam…

  2. Et ego te, Lucianna, desidero. Quomodo res apud te sese habent? Nihil enim ex te diu audivi! Debes saepius nobis scribere; an totam hiemem tot imminentium montium latera ascendis atque tanta itinera per nives praealtas nartando facis ut parum tibi restet tempus quo mirabilia tua facinora nobis narres? Nam pro certo habeo te posse iucundis fabulis nos delectare!

    Verbis tuis, Pstamato, instinctus, conabor hac hebdomade cauponibus suadere nomen mihi esse Sedgewick. Quod fortasse facilius efficiam quam ut illi credant me "Ozymandian" vocari aut "Zarathustram." Ac placet paginam tuam interretialem perlegere!

  3. Mihi etiam, cum iter fecissem Francofurtum ad Moenum in Germania, necesse fuit mutare nomen proprium modo germani recte id scriberent. Nam quamquam pronuntiatius Ălvărŏ facile hispanis, terribile peregrinis (quoque, etsi v hispanica semper bilabialis, semper dicunt labiodentaliter :S)

    Et, cum iam audivissem morem peregrinorum post vivendum hiberniae, constitui denuo appellari ''Alberto'' quod facillimum nomen est atque intellegi potest omnibus in linguis.

    Est in Hispania compago nomine ''100 Montaditos'' ad edendum, qua debere petere nomine aliquo. Non dubito quin multa sint falsissima. Interdum quoque audiuntur quae nostra lingua nuncupantur ''calambures'' vestra ''pun'', quia caupones clara voce vocant clientes 😛

Leave a Reply to Lucianne Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *