De custodibus facile fallendis

Post theam apud Vietnamenses sorbillatam modo me media nocte recepi domum, ubi inveni plurimos custodes publicos opperientes et vicum obsidentes. Cum tandem solam viam ad vicum invenissem qua per biocolytas licueret aut intrare aut exire, quo facilius omnes autoraedae inspicerentur, meam in area stativa reliqui et ad duos custodes progressus rogatum quid fireret. Hi primo responderunt greges vigilum cum canibus quendam fugientem indagare, deinde vero cunctantes et paulisper tacentes (difficile enim nostris custodibus publicis eodem tempore et cogitare et loqui) lampadis palmaris lumine oppido splendente oculos perstrinxerunt, ut vultum inspicerent et discerent num ipse fugitivus et scelerosus viderer: tandem biocolyta femina lente et paulo perplexe rogat:

“An… geris tu… focale in papilionis formam nodatum?”

Cui “Sane gero!” non sine festivitate respondeo.

“Bene tibi:” inquit illa, “certius enim certo tu non es quem petimus.”

Itaque hoc hac nocte didici: qui criminosus facinora nefanda sibi admiserit, eum oportere laute vestitum esse ut perquam facilllime possit omnem fallere custodum indagatorumque diligentiam. Nam omnes sciunt scelerosos solere se tamquam pauperes vestiri; vel potius eo innocentius quemlibet hominem ignotum esse habendum, quo lautius idem vestitus esse videatur!

2 Comments

  1. Si vita mea scelerose vertatur, consilii tui memor ero. 😛

    PS – Macte virtute gerendo focale in papilionis formam nodatum, tu audacior quam me.

  2. Difficillimum fuit discere talia focalia nodare, sed operae pretium erat, nam possum idgenus focale gerensetiam argentarium perfodere nec in suspicionem venire 🙂

Leave a Reply to pstamato Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *