De pretio litterarum diminuto

Aliquis nuper mihi misit brevem commentatiunculam anno bismillesimo in actis diurnis Neoeboracensibus divulgatam, quae, quamquam ego antea abhinc annos iam decem undecimve non animadverti, nunc mihi legenti primo risum deinde vero quandam maestitiam movet: nam haec acta, quae solent unaquaque hebdomade indicem parare librorum quam maxime in pretio atque in manibus dicuntur, eo anno decreverunt ne his in indicibus volumina ad puerorum oblectationem scripta cum iis vulgo iam adulto destinatis commiscerentur. Hoc sane quod eo tempore e decem libris laudatis quinque fuerunt pueris adolescentibusve dicati, quorum in tribus fabulae narrabantur de Harrio Potter.

Unde risus.

His tamen indiciis moniti possumus aliquid deprehendere de litteris nostri saeculi necnon de eas legentibus: rarius studium apud viros feminasque iam adultos moveri libris quam apud pueros, qui ad scripta legenda quodam impetu saepius citentur. Hic impetus duabus e causis oriri videtur: primum, quod a parentibus et docentibus libri laudantur ut quasi facilis atque aperta porta ad maiorem doctrinam puerum libenter legentem ducens—necnon ad maius lucrum ob muneris futuri genus magis optatum et hac doctrina meritum; deinde, quod libri ad pueros delectandos scripti saepe plus in se continent merae voluptatis quam alii ad homines iam adultos spectantes. Ars enim scriptoribus nostrae aetatis plerumque deesse videtur, quamquam plurimi sunt qui artem fabulas enarrandi profiteantur. Nec praetereundum est hoc: quod pauci hodie volunt legere, cum possint per televisificum instrumentum aut per ordinatrum fabulas spectare viva voce actas; pauci porro qui poetarum volumina evolvant, plurimi tamen qui Dominam Gagam audiant.

Unde fletus.

Nam Britannia Spears poeta—immo philosopha—longe doctior quam Domina Gaga videtur.

2 Comments

  1. Nonne fieri potest ut singuli libri puerorum plus iusto ponderis in isto indice habeant, ob maiorem diversitatem titulorum ad homines adultos spectantium? Vale.

  2. Vix potest fieri ut adulti emptores inter se magis differant quam pueri, cum Oprah Winfrey et alii nostri saeculi pastores nondum docuerit pecudes quomodo possint ipsi suam quemque sententiam habere. Nisi fortasse Oprah minus potestatem in greges lectorum exercet quam Harrius Potter…

Leave a Reply to Daniel Arseno Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *