Ne videar emortuus esse, cum revera vivus libellis academicis scribendis sim sepultus, subdo e Valentini Andreae colloquiis, quibus titulus Turris Babel est datus, oratiunculam cuiusdam Deformatoris: Qui res omnes ex praescripto et legibus administrant—nae illi mihi nimis abiecti sunt et humiles! Quin potius…