Quae facile fingantur

Apud Senecam, primis in fragmentis Suasoriarum libri primi, legimus haec: Aiunt fertiles in Oceano iacere terras ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem… Facile ista finguntur quia Oceanus navigari non potest. Quae verba ubi terrarum, quibus in litoribus legerimus,…

De Dominico Strauss-Kahn comprehenso

Queritur iterum Gallorum ordo publicus, garrulus fons scilicet tam pudicitiae quam prudentiae, de rationibus iustitiae Americanorum, ut qui gens rustica et iniusta semper habeamur. Quae omnia identidem decantata iam audivimus, sed quae Galli his diebus dictitent videntur nobis esse intellectu difficiliora…