De Dominico Strauss-Kahn comprehenso

Queritur iterum Gallorum ordo publicus, garrulus fons scilicet tam pudicitiae quam prudentiae, de rationibus iustitiae Americanorum, ut qui gens rustica et iniusta semper habeamur. Quae omnia identidem decantata iam audivimus, sed quae Galli his diebus dictitent videntur nobis esse intellectu difficiliora…