De Dominico Strauss-Kahn comprehenso

Queritur iterum Gallorum ordo publicus, garrulus fons scilicet tam pudicitiae quam prudentiae, de rationibus iustitiae Americanorum, ut qui gens rustica et iniusta semper habeamur. Quae omnia identidem decantata iam audivimus, sed quae Galli his diebus dictitent videntur nobis esse intellectu difficiliora quam aculei antea in nos missi. Nam hodie legimus ea quae Gallorum homines politici dicunt de Dominico Strauss-Kahn comprehenso. Nescimus enim utrum Dominicus nefanda scelere admisisse necne, quod discere est iudicum, sed quae Galli dicunt de nostris rationibus studium movet (et adiuvat nos melius intellegere sermonem Gallicam ante probationem mense Augusto subeundam).

Effutit enim Gyllius Savarius, socialista et senator Europaeanus, haec:

Dans l’Amérique puritaine, imprégnée de protestantisme rigoriste, on tolère infiniment mieux les jeux d’argent que les plaisirs de la chair.

Num irrumationem et stuprum per vim illatum revera censet Gyllius vocanda esse “les plaisirs de la chair?” Fortasse apud Gallos viros publicos talia duci vera posse, sed ista dans l’Amérique puritaine sceleratissima facinora habentur neque ullo modo ferenda.

Du coup, il y est aisé d’y piéger une personnalité aussi peu résistante aux attraits de la gent féminine que Dominique Strauss-Kahn.

Immo ancilla misella fertur sola fuisse quae resistere conaretur: restitisse enim dicitur viro violento et se potentiori. Quodsi quis senator Americanus sententiam eiusmodi, quo Savarius stuprum violentum ad oblectamenta gentis femineae adaequare conaretur, scribere ausus esset, dans l’Amérique puritaine is nullo honore, nulla auctoritate, nullis amicis postea frueretur: eius cursus honorem ad finem subitaneum esset statim reductus. Aliter tamen res sese habent apud Gallorum senatores Europaeos, ut apparet.

Certes les mystères et la complexité de la nature humaine commandent de ne rien exclure.

At natura nostra Americana simplicior est quam ut cogitemur de les mystères et la complexité de la natura humaine: malumus enim tenebras mysteriorum dispellere, crimina retegere, scelestum in clarem lucem cogere. Coguntur enim suspecti nonnumquam in lucem machinarum photographicarum et cinematographicarum ambulare, et saepe manicis ferreis induti, dum a carcere ad basicilam iudicii adducuntur.

Scelerosus Incessus

Hoc enim vocatur perp walk seu “scelerosus incessus.” Mos autem praecipue valebat apud Neoeboracenses ex eo tempore quo Rudolphus Iulianus urbis Neoeboraci praefectus conabatur viam Muralem, cloacis Augeae stercore bobili inquinatiorem, purgare et plurimos ditissimos et nefandos negotiatores publice manicis committens comprehendit, et hodie quasi ritus iudicialis ubique observatur. Hoc enim incessu ostenditur primum sclestus integer et illaesus non esse a custodibus male tractatus; deinde reus esse comprehensus, ne cives fallantur putantes eum nihil periculi iudicialis subire; postremo divites eodem more ac pauperes sine discrimine potestatis auctoritatisve comprehendi et in ius vocari. Scelerosus incessus porro monet alios se quoque comprehensum iri si talia scelera sibi admiserint. Id quod fortasse utilissimum est, hoc more praecavetur quo lauti vestiti et potentes oratores minus possint benevolentiam capere e factione, divitiis, incontinentia, nobilitate, clientelis, hospitio, sodalitate, affinitatibusque. Et quid de hoc more sentiunt Galli? Dixit Eva Iolia, Gallorum senatrix Europaeana:

C’est des images très violentes et je pense qu’il ne font pas la différence entre le directeur du FMI et n’importe quel autre suspect. C’est l’idée de l’égalité des droits.

Consentit Elisabetha Guigou:

J’ai trouvé cette image d’une brutalité, d’une violence, d’une cruauté inouies et je suis heureuse que nous n’ayons pas le même système judiciaire.

Nescio quid sit violentiae his in imaginibus: nam Dominicus ille eodem more, nec violentius, atque omnes stupri violentii suspectos in ius lente et tute ducitur. Immo qui cupit images très violentes potest mente effingere ancillam irrumatam et perterritam, Dominicum nudum et minantem, alias feminas Dominici vi antea in stuprum coactas. Iuxta quas imagines quis potest censere eas de Dominico manicis tento discriptas videri violentas? Sed, ut ad Evam Ioliam redeamus, haec verba, de Americanorum rationibus iustitiae, videntur nobis quam maxime insolita et intellectu difficilia:

C’est aussi un système judiciaire beaucoup violent parce qu’ils ne connaissent pas les circonstances atténuantes comme nous et donc si vous choisissez de plaider non coupable et que vous êtes condamné, vous prenez le maximum de la peine.

Quales circonstances atténuantes adsunt ei qui vim in mulierem affert libidinis causa, stupri causa, irrumationis causa? Nos, ut qui violenti simus Americani et Gallorum sensu iustitiae careamus, nullas tales circumstantias agnoscimus, sed potius nullam causam videmus cur maximam poenam non dare debeat qui talium iure sit condemnatus. Quod si sit beaucoup violent, fiat.

Mirum est tot senatores et homines publicos—immo ordinem politicum—audire stupratorem suspectem lugentes, irrumatae oblitos. Gallos, ut liquet, non omnino intellegimus, sed suspicamur nonnullos etiam ex illa gente prudentissima et iustissima sic, etsi clam, amare perp walks ac nos. Itaque nonnulla exempla illius modo incedendi subdidi ad lectores oblectandos.

Expulsio Adamae et Evae

Perp walk seu scelerosus incessus primus, ante ferreas manicas inventas.

Negotiator Neoeboracensis ab agentibus in rebus comprehensus

Negotiator Neoeboracensis a custodibus in rebus comprehensus anno 2008o post argentaria turbata.

Kenneth Laius comprehensus

Kenneth Laius, qui praeerat Enron societati, in ius ducitur.

Lindsaea Lohan ambulat

Lindsaea Lohan scit sine ullis manicis compedibusve sed non sine elegantia incedere.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *