De quodam libro cuius ne titulum quidem intelligo

In Senecae Suasoriis adhuc mersus locutionem satis obscuram repperi hanc: “plena deo.” Nam haec verba etiam feminino genere coniuncta cum nominibus masculinis a Gallione dicta in mentem animi non mihi solum sed etiam Augusto Caesari confusionem induxerunt, ut Seneca ipse rettulit. Sperabam me aliquid auxilii inventurum in libro inveni a Ricardo Jackson King scripto qui inscribitur Romam cupiens: masculina subiectivitas [quae dicitur, neque aliter idem Latine exprimere scio, nec certum habeo me etiam Anglice intellegere] et Ovidii Fastos legere, titulus qui Latine fortasse non minus barbare quam Anglice audit. Cuius in capitulo “de Ovidio, Germanico, et cupidine homosociali” [quidquid id est] leguntur haec:

“his friend Ovid” (suus Ovidius) liked the phrase very much (valde placuisse).

Lector forsitan statim animadvertat illud “suus Ovidius” casu nominativo dictum nullo modo posse cum verbo temporale placendi coniungi. Seneca tamen ipse haec scripsit:

hoc autem dicebat Gallio Nasoni suo valde placuisse

Neque igitur casum, neque ordinem verborum, nec nomen ipsum recte rettulit Ricardus Jackson King. Nam Seneca non “suus Ovidius” sed “Nasoni suo” scripsit, neque ulla sunt vestigia in apparatu critico quibus credamus illud “suus Ovidius” ullis in codicibus sic esse scriptum. Miror philologum potuisse librum tam negligenter paratum in lucem edere: sed fortasse non mihi mirandum est, ut qui nec librum ipsum intellegam. Quid enim in pagina priori sibi vult “poeta-textus?” Et quid de iis quae sequuntur: “Pagina igitur ut velo cupidinis homosocialis fungitur; ‘illa’ actionem summissionis retegit, sed tegit…?” Qui est hic sermo tam ab usu communi remotus quam a sensu seiunctus? Non Anglice scriptus videtur liber sed aenigmatibus obscuris quae parum lucis legenti (immo solventi) promittunt.

Si tales philologi hoderni plus temporis ad litteras Latinas legendas (necnon suis in libris recte referendas) tribuerent quam in lingua Anglica torquenda terunt, fortasse operae pretium esset eos legere. Nunc tamen ad Senecam est redeundum.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *