De philosophia Deformatoris.

Ne videar emortuus esse, cum revera vivus libellis academicis scribendis sim sepultus, subdo e Valentini Andreae colloquiis, quibus titulus Turris Babel est datus, oratiunculam cuiusdam Deformatoris:

Qui res omnes ex praescripto et legibus administrant—nae illi mihi nimis abiecti sunt et humiles!  Quin potius vivimus, ut tempori indulgeamus, et quam in partem illud inclinat, ibi incumbamus?  Frustra enim renitemur, nec nisi nosmet ipsos demergimus.  Hoc est, quod huius saeculi moribus me adapto, parum sollicitus quid ante me actum, quid post me agendum sit.

Exuitur Ecclesia hodie: amovebo et ego laciniam!

Dissolvitur Politia: amovebo et ego vinculum!

Conturbantur mores: movebo et ego Camarinam!

“Camarinam movere” dicitur, ut Erasmus inter Adagia enucleavit, ex Graeco illo κινεῖν τὴν Καμαρίνην (seu Ἀνάγυρον).  Totius autem Deformatoris declamatiunculae sententia nos docet rationem certissimam qua lucrum faciamus: philosophia igitur in quam operae pretium est incumbere, dummodo una in re ab hoc strepitosi Deformatoris exemplo discedamus: eam lucrosam philosphiam tegamus et omnia contraria palam dicamus.  Itaque coram populo dicendum nobis ad mores maiorem semper spectandum, ad nostros memoriamque reipublicae, ad omnium legum iustitiaeque commune fundamentum, ad illam libertatem quam nobis e tyrannorum dominatu vidicaverint ac nobis tradiderint patres patriae, quo firmius pietate, caritate, prosperitate vinciamur; privatim tamen omnino ex contrario gerendum.  Deformatores enim ditissimi sunt callidissimi mendaces.

2 Comments

  1. Qua de re te mortuo haberi putes? Novas sententias paene omne hebdomade addis! Ego quoque in litteris me nuper abdidi et nullas sententias tam diu addidi >.<

    Verbum tamen centrale haud intellexi in temptamine tuo, "deformator." Me fateor non saepe temptamina tua intellegere, et hoc haud excipiendum est… at quid dicitur "Camarinam movere" aut "κινεῖν Καμαρίνην/Ἀνάγυρον"? Id explicatum Graece et non me adiuvit.

    Nonnumquam me cucurbitam sentio cum temptamina tua legam… -.-

  2. Doleo quod ob labores academicos non fusius quasdam res heri explicavi, sed puto me posse nunc paucis verbis has umbras tollam.

    Primum, quod ad Camarinam non movendam pertinent: fuit olim in Sicilia urbs Graeca, Camarina nuncupata et paulo infra paludem eiusdem nomine sitam. Supra hanc paludem incolae Punici bella in Camarinenses parare solebant, sed invia palus obstabat quominus Carthaginiensium exercitus posset Camarinam aggredi. Ex eadem autem fetida palude malae aurae in urbe nonnumquam efflabant, qua de causa pestilentia per cives serpebat. Consilium igitur cives ceperunt paludis siccandae, sed per oraculum moniti sunt ne Camarinam moverent—id est ne paludem siccarent. Cives tamen, pestilentiam magis quam deos timentes, id effecerunt quod vetitum erat. Pestilentiae igitur periculum amoverunt, sed cum eo etiam munimentum, quod palus praebuerat, contra Carthaginienses amoverunt. Palude siccata Punici ferociores quam pestilentia urbem vastaverunt. Itaque Camarinam movere in eos dicitur qui, ut periculum quoddam vitent, aliud damnum multo maius in semet ipsos inferunt. Plura de hac locutione apud Manutium legere potes, si studium tibi movet.

    Deinde, ad similitudinem nominis Reformatoris, id est homo qui velit res ita mutare quo meliores sibi videantur, Iohannes Valentinus Andrea alterum vocabulum, quod est Deformator, effinxit, quo significaret is qui vellet res non mutare sed omnino evertere. Nam Valentinus in his colloquiis voluit, nisi fallor, ostendere varia genera indolum ingeniorumque: quid sperarent, quid timerent, quid vellent agere si exstaret quaedam coniuratio quae profiteretur se adesse ad quasdam res non nominatas mutandas. Nam unaquaeque persona hac in fabula nescit qui sint coniurati neque quid illi in animo habeant, sed omnes personae secundum suam quamque indolem mente effingunt quid coniuratio efficiat. Hoc modo Valentinus poterat has indoles conferre (id quod Michael Bakhtin vocavit syncrisis) ut in lucem proferret virtutes vitiaque humana atque ut loqueretur non de iis quae essent sed quae possent, secundum hominum spes et metus, fieri. Hac in re Valentinus non longe aberat a Platone, qui Rempublicam scripsit, vel Thoma Moro, qui Utopiam effinxit: nam uterque liber respublicas tractat quae non solum non erant sed etiam quae omnino contraria erant iis veris quae erant; uterque quoque auctor has sententias ficticias cum veris conferebat in colloquiis, ut Valentinus ipse.

    Sub Deformatoris igitur nomine est quasi delineatio ingenii quod nihil aliud petit quam eversionem rerum, nullo fine nec modo frenatum. Id genus hominum possumus hodie videre in iuvenibus plerumque atris vestimentis indutis, qui in turbis, cum alii homines contra iniustitiam reclamant ut leges in meliorem mutentur, ipsi, quippe qui nullam legem ferre possint, aut contra ideam, ut Platonice loquar, ipsam “legis” reclamant aut lateres per tabernarum Starbucksensium fenestras iaciunt ob nullam aliam causam quam hoc: quod placet eis fenestras frangere.

    Sed est, et praesertim hodie, alterum genus Deformatorum et multo vafrius callidusque. Hi enim clam gestiunt eas potius evertere, sed aliter se palam gerunt. Sunt enim negotiatores qui sic agant non ut suae societates mercatoriae parentur quo tutiores et incolumiores omnia quae futura sint perferant et maiores reditus cras sibi inferant, sed ut hodie lucrum, quamvis parvum, sibi comparent: in talibus culpantur ii qui Enron condiderunt; argentarii, qui difficultates pecuniarias effecerint quas omnes nunc patiuntur; negotiatores, qui opificum munera quaestuosa trans mare vendiderunt quo minore pretio merces emerent. Hi enim voluerunt tunc ditescere, neque ullam diligentiam adhibuerunt ut postea essent quibus divitiae comparare possent—hi sunt qui etiam hodie sibi censeant “concacentur caeli, dum quadrans e stercore mordicus tolli possit.” Hi sunt Deformatores callidiores.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *