Apud Iosephum Scaligerum, qui Varronis De Re Rustica libros commentariis instruxit, invenimus eam locutionem quae est venire contra aurum multis aliis exemplis illustratam et his optimis nec ante Scaligerum in lucem editis: Plauti vero testimonia citare, quoties hoc genus loquendi usurpaverit,…
Month: April 2011
De muscis quibusdam apud Muretum repertis
Inter annotationes in Catulli carmen sexagesimum septimum, quas scripsit Macus Antonius Muretus nebulo salsissimus, haec verba me praeter modum delectaverunt: Nec peccatum a me.] Post hunc versum pentameter desideratur. Itaque concurrerunt emendatores, ut ad mulctram muscae; et, quod quisque potuis,…
De philosophia Deformatoris.
Ne videar emortuus esse, cum revera vivus libellis academicis scribendis sim sepultus, subdo e Valentini Andreae colloquiis, quibus titulus Turris Babel est datus, oratiunculam cuiusdam Deformatoris: Qui res omnes ex praescripto et legibus administrant—nae illi mihi nimis abiecti sunt et humiles! Quin potius…
De tribus floribus Catullianis
In Catulli carminibus nuptialibus, quibus numeri (nam apud poetas quid non secundum numeros?) sexagesimus primus et sexagesimus alter tribuuntur, tres flores reperiuntur de quibus imprudens discipulus nonnihil effutire potest. iam licet venias, marite: uxor in thalamo tibi est, ore floridulo…