Cum his ultimis aestatis diebus inhonestum inhonesti discipuli otium tererem declamationibus legendis, quaedam coniunctiones verborum et rerum inter communes locos communium coeperunt mihi, fortasse ob levis animi fatigationem, quasi exsilire e tritorum paginis libellorum, et tam medicorum remedia quam novercarum…
Month: August 2011
Michael Nutteri Oratio in Iuvenes Tumultuosos
Quamquam iuvenes Britanni modo nuper didicerunt se posse nuntiolis electronicis tumultus lucri causa movere et tabernas nugarum paene impune diripere, turbae iuvenum hac aestate talia consilia iam experiebantur in nonnullis urbibus Americanis. Philadelphiae autem, in urbe fraterni amoris quae vocatur,…
Imagines deambulationis
Placuit mihi per hortos silvasque deambulare, copiam flosculorum mirari, crocodilos currenti vitare. Nescio qualis sit hic flos, sed fere omnia in Nusquamia sunt vel venenosa vel nocifera vel, ut Plinius dixerit, carnivora, itaque suspicor hunc non esse nudis digitis tangendum….
De florum brevissima aetate
Saepe miror flores esse donum amantibus adeo solitum ut non solum affectus signum sed etiam ipsius spei amoris habeantur. Nam flos ab amasio carptus atque amatae datus primo et perbreviter pulchritudine splendet; deinde vero ita cito, ut apud Tullium etiam “amores…et…