Cum Alvari carmen brumale legissemus, statim in mentem nobis vocata sunt illa Herodoti de crocodilis, qui nihil quattuor menses quam maxime hiemales comederent. Sed Herodotus, tam artis historicae quam historiographorum mendacitatis auctor notissimus, hac in algentium crocodilorum ieiunia litteris tradenda magnum relinquit nostris discipulis periculum: nam qui stulte crediderit crocodilum ἐσθίειν οὐδέν / τοὺς χειμεριωτάτους / μῆνας τέσσερας , ipse inscius incautus improvidus crocodilo cuidam Saturnalicias praebebit epulas. Verius igitur esset Herodoto canendum, si panxisset αἱκὺ:
ὥραν χειμῶνος
ἐλάττονας ἐσθίει
ὁ κροκόδειλος.