De locutionem q.e. “πότερ’ ἀπίωμες ἢ λαβώμεθα;”

Cum nuper mentionem fecisset Petrus de dolis dulcibusque quae a pueris personatis poscuntur, ad mentem venit carmen illud quod populare vocatur, quod octavo in Deipnosophistarum Athenaeus laudvit cum nexum inter aves et πτωχοτροφία explicaret:

καὶ χελιδονίζειν δὲ καλεῖται παρὰ Ῥοδίοις ἀγερμός τις ἄλλος, περὶ οὗ φησι Θέογνις ἐν βʹ περὶ τῶν ἐν Ῥόδῳ θυσιῶν γράφων οὕτως· «εἶδος δέ τι τοῦ ἀγείρειν χελιδονίζειν Ῥόδιοι καλοῦσιν, ὃ γίνεται τῷ Βοηδρομιῶνι μηνί. χελιδονίζειν δὲ λέγεται διὰ τὸ εἰωθὸς ἐπιφωνεῖσθαι·

ἦλθ’, ἦλθε χελιδὼν
καλὰς ὧρας ἄγουσα,
καλοὺς ἐνιαυτούς,
ἐπὶ γαστέρα λευκά,
ἐπὶ νῶτα μέλαινα.
παλάθαν σὺ προκύκλει
ἐκ πίονος οἴκου
οἴνου τε δέπαστρον
τυροῦ τε κάνυστρον.
καὶ πυρῶν1 ἁ χελιδὼν καὶ λεκιθίταν
οὐκ ἀπωθεῖται. πότερ’ ἀπίωμες ἢ λαβώμεθα;
εἰ μέν τι δώσεις· εἰ δὲ μή, οὐκ ἐάσομεν,2
ἢ τὰν θύραν φέρωμες ἢ θοὐπέρθυρον
ἢ τὰν γυναῖκα τὰν ἔσω καθημέναν·3
μικρὰ μέν ἐστι, ῥᾳδίως νιν οἴσομες.
ἂν δὴ †φέρηις τι, μέγα δή τι† φέροις4
ἄνοιγ’ ἄνοιγε τὰν θύραν χελιδόνι·
οὐ γὰρ γέροντές ἐσμεν, ἀλλὰ παιδία.

τὸν δὲ ἀγερμὸν τοῦτον κατέδειξε πρῶτος Κλεόβουλος ὁ
Λίνδιος ἐν Λίνδῳ χρείας γενομένης συλλογῆς χρημάτων.»

Hirundinatio autem vocatur apud Rhodios coactio quaedam, de quo loquitur Theognis altero in De Rhodiis Sacrificiis sic scribens: “Genus autem quoddam coactionis Rhodii hirundinationem vocant, quae fit mense Septembri vel Octobri. Hirundinatio autem dicitur propter morem huius carminis clamandi:

Veni, veni hirundo
pulchra tempora adducens,
et pulchros annos,
in ventre candido,
et dorso nigro.
Libam tu advolvis
e divite domo
vinique poculum
caseique canistrum.
Nec panem hirundo nec pultum
recusabit. Utrum abeamus an accipiamus?
Si quid dederis sive non, non cessabimus,
aut fores auferemus aut superlimen
aut uxorem intus sedens:
parvast enim haec, hanc nos facile feremus;
tu autem si quid nobis attuleris, aliquid magnum feras.
Aperi, aperi ianuam hirundini:
non enim senes sumus, sed pueri.

Coactionem autem illam instituit Cleobolus Lindius, cum Lindi necessitas orta sit stipis colligendae.


πυρῶν] alii facilius πύρνα pro πυρῶν ἁ: sed apud auctores medicos πυρὸς ἄγριος vocatur χελιδόνιον τὸ μικρόν, quod hodie florum periti vocant Ranunculum ficariam, ex qua nominum coniunctione nonnulli putant πυρῶν esse legendum. Nonnulli qui πύρνα mavult etiam τὰν addunt ante λεκιθίταν et versus in duos dividunt, ut sic non illepide canant:

καὶ πυρνἁ χελιδὼν
καὶ τὰν λεκιθίταν

Page tamen anno 1962o nullum articulum τὰν addidit sed versus nihilominus separavit, quod minus placet:

καὶ πύρνα χελιδὼν
καὶ λεκιθίταν

ἐάσομεν] alii facilius ἐάσομες.

οὐκ ἐάσομεν…καθημέναν] hi versus sunt conferendi cum quartum fragmentum Soloni attributum:

οὕτω δημόσιον κακὸν ἔρχεται οἴκαδ’ ἑκάστωι,
αὔλειοι δ’ ἔτ’ ἔχειν οὐκ ἐθέλουσι θύραι,
ὑψηλὸν δ’ ὑπὲρ ἕρκος ὑπέρθορεν, εὗρε δὲ πάντως,
εἰ καί τις φεύγων ἐν μυχῶι ἦι θαλάμου.

φέροιος] Sic legit Kaibel anno 1887o:

ἂν δὴ φέρῃς τι,
μέγα δή τι φέροιο.·

2 Comments

  1. Nunc in mente me habeo proximo Halloween hirundine indutum fore. Utinam de tale more factus fuerim diebus abhinc octo! Per domos vagabor clamitans de hirundinibus.

    Certe tantissimi populi me magni aestimabunt, nisi fallor putans plerum hoc carmine cognoscere.

  2. Tibi assentior, atque ego maluerim hirundinis vinum et caseum quaerere quam vel puerorum vel umbrarum dulciola, si mihi fuerit mendicandum.

Leave a Reply to Nemo Oudeis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *