Iterum de placenta Neapolitana, nostrae reipublicae holere novissimo.

Herimanus Cain

Postquam de placenta Neapolitana nuper scipsi, quippe quam senatus Americanus professus esset inter holera rite et iure numerandam, memini Herimanni Cain, morionis vel comoedi (saltem ut suspicatur) qui partem adhuc (mirum in modum) agit candidati Republicanae factionis et summum Americanorum reipublicae magistratum petentis.  Nam scurra iste praeerat popinis “Patrini” appellatis, quae placentam Neapolitanam praebent: itaque volui discere utrum Herimannus cum senatu consentiret, an placentarum Neapolitanarum artium doctus aliam quandam doctrinam praedicaret.  Itaque ad notissimum illam ephemeridem menstruam summarum rerum politicarum, GQ, versus inveni Herimanni Cain dialogum de placenta Neapolitana et rebus publicis:

Alannus Dives: Audivi tibi placere magnam vim carnis in placenta: hoccine est verum?

Herimannus Cain: Verum est.

Christophorus Paganus: Quid potes de hominis moribus colligere e genere placentae Neapolitanae quod ii maxime arridet?

Herimannus Cain: Credo ego virum, quo plures res superadditas in summa placenta ponendas poposcerit, eo magis esse virilem.

Christophorus Paganus: Cur hoc fit?

Herimannus Cain: Quia vir magis virilis non timet abundantiam.

Devinus Gordo: Spectatne hoc elogium tantummodo ad carnem?

Herimannus Cain: Vir virilis non vult holeribus obrutam! Istam enim placentam vocaverit muliebrem.

Quid igitur de his possumus nos colligere?

  1. Senatus est vox et tutor populi Americani.
  2. Senatus vult discipulos placenta Neapolitana, quod sit holus, pasci.

Ergo America vult discipulos placenta Neapolitana, quod sit holus, pasci.

  1. America vult discipulos placenta Neapolitana, quod sit holus, pasci.
  2. Vir viriles, secundum Herimannum Cain, nolunt placentas Neapolitans holeribus onustas.

Ergo consequitur e propositione cum assumptione coniuncta, ut aut America velit discipulos reddere muliebres, aut Herimannus Cain oderit Americam.  Potest autem fieri ut utraque huius syllogismi conclusio sit valida.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *