Nova statua discipulae reperta In bibliotheca sedeo. Tandem enim advenit E. Sancti-Dionysii liber qui inscribitur Le Vocabulaire des animaux marins en latin classique: si nil aliud, tandem potero Gallice balbutire de variis generibus piscium. squilla, ae, f. : squille (crustacé);…
Year: 2011
De vita et convivio, senectute et ebrietate
Saepe in carminibus “sympoticis” seu convivalibus tractatur mors: cuius exemplum praeclarum, quamquam ludibrii causa, tradidit Petronius post cenam Trimalchionis. Sed apud Quintilianum, qui fertur, inter Declamationes minores, hic nexus inter senectutem, quae per diuturnum aetatis progressum in hominis vitam irrepit donec…
Utrum sint Hispani dicendi flavi proceresque an Germani
Apud Calpurnium Flaccum legimus haec, quae primum Håkanson (anno 1978º) secuti exscribamus: Sua cuique genti etiam facies manet: rutili sunt Germaniae vultus et flava proceritas; Hispaniae < … > non eodem omnes colore tinguntur. Ex altera parte, qua convexus et deficiens mundus vicinum †mittit…
E Quintiliani, qui fertur, declamationibus minoribus: Thema Filii familiae duo adulescentes fratres dissidebant. Iuncta erant eorum cubicula. Quodam tempore audito tumultu in interiore parte domus venit pater in eum locum in quo clamor erat. Invenit alterum ex filiis occisum. Cubicularium…
De Tito Andronico et Iona
In fabella cothurnata cui index Titus Andronicus, anno 1594º in scaenam producta et prima ex omnibus Guilielmi Shakespeare operibus typis eodem anno expressa, reperitur versus incertus Latine scriptus: Magni dominator poli, tam lentus audis scelera? Tam lentus vides? —Titus Andronicus 4.1.81–82…