De vita et convivio, senectute et ebrietate

IMG 1721

Saepe in carminibus “sympoticis” seu convivalibus tractatur mors: cuius exemplum praeclarum, quamquam ludibrii causa, tradidit Petronius post cenam Trimalchionis.  Sed apud Quintilianum, qui fertur, inter Declamationes minores, hic nexus inter senectutem, quae per diuturnum aetatis progressum in hominis vitam irrepit donec morte insubida subito terminetur, et ebrietatem, quae per potionum seriem in convivae caput serpit donec insubidus vini torpor animum vincat, mira claritate monstratur:

Neque enim senectutem adfert summus dies, sed longus ordo vitae, nec ebrietatem facit illa potio post quam concidendum est, sed tempestivum convivium et aviditas nimia.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *