Ad macellum hodie ambulavi obsonatum, nam haud satis ciborum in culina fuerunt ut cenam etiam soli mihi pararem. Post longum intervallum temporis fructus optimi, qui “dinosaurorum ova” vocantur, iterum venum dantur, quod mihi est maximo gaudio: nam tam placent hi…
Year: 2011
Quae e Quintiliano didicerim.
ὑπὸ τοῦ Κουϊντιλλιανοῦ ἔμαθον τάδε· Item orator, cum falso utitur pro vero, scit esse falsum eoque se pro vero uti: non ergo falsam habet ipse opinionem, sed fallit alium. Nec Cicero, cum se tenebras offudisse iudicibus in causa Cluentii gloriatus…
Locum tandem inveni in quo pelliculam illam ponerem: Verisimile est eam mox a societate “MegaVideo” deletum iri, sed minime sollicitor, nam debeo ad studia graviora reverti et animum intendere in Quintaediosi Institaedium Orataediosum et Declamataediosas Minores, quos libros oportebit in…
Non videtur bonum fuisse consilium pelliculam Iaponicam in loco interretiali c.n. “Dropbox” ponere: nam intra spatium unius diei tot homines conati sunt eam spectare ut societas Dropbox excanduerit et aditum ad illum locum negaverint. Id numquam antea accidit, et multa…
De bellis-bellatricibus puellis, Tamacio Saeto, et Lucio Bessone
Cum nuper taedii sublevandi causa pelliculam quandam Iaponicam et maxime violentam de sicariis puellis instruxi titulis Latinis, in mentem venit mentio quam abhinc nonnullis hebdomadibus fecerat Irisatus Iocohamensis de Tamacio Saeto, homine artis psychanalyticae perito qui rationes Lacanicas secutus librum anno bismillesimo…