De Iacobo Bond et Thoma Moro

Inter speculatores ficticios, quibus non solum datur sed etiam mandatur illud vitae genus quod non solum speciosa quadam elegantia sed etiam contra omnem hodiernam cultus, legum, humanitatis prudentiam potius caede, incastitate, periculo nititur, itaque, ut quod in virilem sed elegantem barbariem vergatur, a Britannis maribus quasi exoptata esse vita ducitur, notissimus est Iacobus Bond, a Iohanne Fleming confictus.  Secundum librum decimum a Fleming scriptum, cui titulus De Eius Maiestatis militia clandestina, gentiliciis in speculatoris illius armis inscribitur haec sententia: “Orbis non sufficit,” quod de vera gente “Bond” vocata non ficte dicitur, nam saltem e saeculo duodecvicesimo Bondii hanc sententiam sibi vindicabant.  Verisimile autem est hoc elogium esse a Marci Annaei Lucani operibus sumptum, qui in quinto Bellorum Civilium scripsit haec:

Heu, quantum Fortuna humeris iam pondere fessis
amolitur onus! Sperantis omnia dextras
exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis:
iam certe mihi bella geram.

Quamquam Lucanum ut taediosum fere odio habeo, eius scripta nonnullius sunt momenti nobis, qui declamationes volumus legere Latinas, quod eius “bella…plus quam civilia” (ut antea dicebatur “plus quam civiliter” apud Ovidium, postea apud Calpurnium Flaccum “plus quam civilia cupientibus”) saepe videntur cum declamatorum sententiis esse sic contexta ut iudicare non possimus utrum poeta a declamatoribus an declamatores a poeta sententias colligerent.  Nec videbantur declamatores qui inter artes renascentes florebant illud ignorare: nam apud Thomam Morum, Lucianicae declamationi Tyrannicidae respondentem, legimus haec:

Ergo illius adolescentis caedes tyrannicidium videtur?  Quidni?  “Nempe et ille,” inquit, “tyrannus erat.”  Quis id credat, iudices: urbem unam duobus suffecisse tyrannis?  Duos tyrannos invicem concordes eadem incoluisse moenia?  Unius urbis ambitu potuisse contineri, quorum alterutri vix vel orbis universus suffecerit?

Festive igitur Morus videtur coniunxisse illud Lucanicum cum notissimo eo Ovidiano “urbis et orbis idem,” ut poetarum verbis magis declamatoriarum declamanti Luciano responderet.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *