Quomodo uocare ego possem asinum hunc inueniendum qui "Eeyore" Anglice appellatur, Hispanice autem "Igor"? Vtrum "io! Ior, ubi es?" an "io! Ioris, num me audis?" Vel forte etiam "Ios, responde"! Aut "Iores, ueni apud me"!
In Alexandri Lenardi versione Latina, quae Winnie ille Pu inscribitur, nomen tam nominandi casu quam vocandi est "Ior" scriptum, genitivo vero "Ioris." Quamquam placeret putare primam litteram esse vocalem et sic productam, ut sonus illius "Eeyore" hoc brevi nomine "Īor" comprehendatur, nihilominus invenio in charta geographica, inter libri conspectum et primum caput interposita, domum Ioris sic descriptam: lucus lugubris joris." Hac de causa suspicor nomen esse unius syllabae.
Oblita eram illius uersionis Latinae ab Alexandro Lenardo paratae! Eam casu in retis uniuersalis lucem editam inueni, nisi fallor, integram, imaginum autem depictarum, proh dolor! expertem. Nondum de ea uersione sententiam dare possum, quippe quae mihi antea perlegenda sit. Sed nomen ursi Winnie sic reperio scriptum accusativo casu necnon datiuo: "Winnie ille Pum" ("audivi Winnie ille Pum BUMP-BUMP-BUMP gradibus post eum ascendere") et "Winnie ille Puo" ("potestne Winnie ille Puo fabulam narrare?"). Nonne rectius "Winnie illum Pum" et "Winnie illi Puo"?
In fabula Anglica, cuius exemplum confiteor me numquam, etiam cum puer essem, legitime possedisse sed modo hodie piratico more in reti invenisse, nomen quod Latine e tribus partibus constat semper scribitur parvis lineolis interpositis, ut Winnie-the-Pooh seu Winnie-ther-Pooh (utraque enim forma reperitur) vox una quamvis divisibilis esse videatur. Itaque, si regulas adultorum loquentium sequamur, dicamus hoc nomen q.e. "Winnie-Ille-Pu" debere sicut "rempublicam" ex omni parte per casus varios varias nobis monstrare formas, ut indicasti: sed Christophorus est puerulus, et hoc in primo capitulo discimus et praesertim in usu nominum pueros non iisdem obtemperare legibus atque adultos. Nam scriptum est:
—
"Credidi eum puerum esse!" "Ego quoque," dixit Christophorus Robinus. "At non potes eum 'Winnie' vocare!" "Minime vero." "Dixisti autem…" "Est Winnie-ille-Pu. Num nescis, quid 'ille' significet?" "Scilicet nunc scio," cito subiunxi, et spero vos etiam scire, quia nullam nisi hanc explicationem accipietis.
—
Potest igitur fieri ut nomen a puero confictum hoc quasi-nominativum "ille" omnibus in casibus retineat, nec nos debeamus nimis sedulo in τῇ τῶν παιδίων ἀλογίᾳ petere rationem adultorum propriam, ne omnino perperam et false rationali adultorum more dicamus "Eduardum Ursum."
Quomodo uocare ego possem asinum hunc inueniendum qui "Eeyore" Anglice appellatur, Hispanice autem "Igor"? Vtrum "io! Ior, ubi es?" an "io! Ioris, num me audis?" Vel forte etiam "Ios, responde"! Aut "Iores, ueni apud me"!
In Alexandri Lenardi versione Latina, quae Winnie ille Pu inscribitur, nomen tam nominandi casu quam vocandi est "Ior" scriptum, genitivo vero "Ioris." Quamquam placeret putare primam litteram esse vocalem et sic productam, ut sonus illius "Eeyore" hoc brevi nomine "Īor" comprehendatur, nihilominus invenio in charta geographica, inter libri conspectum et primum caput interposita, domum Ioris sic descriptam: lucus lugubris joris." Hac de causa suspicor nomen esse unius syllabae.
Oblita eram illius uersionis Latinae ab Alexandro Lenardo paratae! Eam casu in retis uniuersalis lucem editam inueni, nisi fallor, integram, imaginum autem depictarum, proh dolor! expertem. Nondum de ea uersione sententiam dare possum, quippe quae mihi antea perlegenda sit. Sed nomen ursi Winnie sic reperio scriptum accusativo casu necnon datiuo: "Winnie ille Pum" ("audivi Winnie ille Pum BUMP-BUMP-BUMP gradibus post eum ascendere") et "Winnie ille Puo" ("potestne Winnie ille Puo fabulam narrare?"). Nonne rectius "Winnie illum Pum" et "Winnie illi Puo"?
In fabula Anglica, cuius exemplum confiteor me numquam, etiam cum puer essem, legitime possedisse sed modo hodie piratico more in reti invenisse, nomen quod Latine e tribus partibus constat semper scribitur parvis lineolis interpositis, ut Winnie-the-Pooh seu Winnie-ther-Pooh (utraque enim forma reperitur) vox una quamvis divisibilis esse videatur. Itaque, si regulas adultorum loquentium sequamur, dicamus hoc nomen q.e. "Winnie-Ille-Pu" debere sicut "rempublicam" ex omni parte per casus varios varias nobis monstrare formas, ut indicasti: sed Christophorus est puerulus, et hoc in primo capitulo discimus et praesertim in usu nominum pueros non iisdem obtemperare legibus atque adultos. Nam scriptum est:
—
"Credidi eum puerum esse!"
"Ego quoque," dixit Christophorus Robinus.
"At non potes eum 'Winnie' vocare!"
"Minime vero."
"Dixisti autem…"
"Est Winnie-ille-Pu. Num nescis, quid 'ille' significet?"
"Scilicet nunc scio," cito subiunxi, et spero vos etiam scire, quia nullam nisi hanc explicationem accipietis.
—
Potest igitur fieri ut nomen a puero confictum hoc quasi-nominativum "ille" omnibus in casibus retineat, nec nos debeamus nimis sedulo in τῇ τῶν παιδίων ἀλογίᾳ petere rationem adultorum propriam, ne omnino perperam et false rationali adultorum more dicamus "Eduardum Ursum."
Plura ab auctore de libro verso dicta, quamquam magis ad auctoris vitam quam ad rationes vertendi pertinentia, inveniri possunt ad: http://mek.oszk.hu/kiallitas/lenard/irasok/manuscript/fewords.html
Exsistimationem de Alexandri Lenardi Latinitate inueni hanc: http://www.jstor.org/pss/4344546>http://www.jstor.org/pss/4344546