Inter alios iniucundos nuntios quos hac hebdomade inveni, accepi electronicam epistolam qua certior factus sum professores nostros nunc cogitare de novis subsidiis academicis emendis atque excepturos esse praeconem quendam a mercatorum societate Pearson qui novissimas suas merces nobis hypodidascalis ostenderent….
Month: March 2012
De Eurovisionis feriis mense Maio celebrandis
Quamvis laboribus academicis absolvendis necnon laudibus quibusdam scribendis obrutus, monitus tamen a Cassandra fidelissima de Eurovisione elegantiae certamine mense Maio in Atropatenorum finibus celebranda, non poteram me retinere quin in huius praeclarissimi philosophorum conventus relatis necnon in praeconiis pelliculisque pelliciendis tempus…
De trufis, seu de tromperie et chicane
Quomodo utraque lingua debent appellari cuppedia illa quae in globulorum formam e theobromate parantur necnon saepe variis additamentis, ut nucibus seu fructuum frustulis intus latentibus, ac nonnumquam in socoleto pulvere volutantur? Nam hoc deliciarum genus Italice tartufi, Gallice truffe, Theodisce…
De spiritu et littera legis
Nonnumquam antiquis in controversiis legitimae constitutionis fit ut declamator debeat ostendere voluntatem legis latoris cum eius lege scripta dissidere videri. Sic et Christiani, qui declamatoriis argumentis et rationibus nonnumquam utuntur, agnoscunt res posse legitimas esse ἐν πνεύματι οὐ γράμματι, et…
De basiolis e theobromate factis
Nihil dulcius quam amantis basium: quod aut primoribus labris gustatum aut totis animae viribus exhaustum utrique amanti meram affert voluptatem. Hac in re nihil potest novi dici quod non inter antiqussimam hominum scientiam reperitur nec in carminibus tractatur; immo nostro…