De praeambulis gentium

Incertum est cui in primis tribuendae sint laudes propter hanc sententiam belle dictam et praeambuli forma effictam, quae saepissime adscribatur Carolo Imperatori tam veteris quam novi orbis terrarum: Hispanice alloquor Deum, Italice feminas, Gallice subditos, Theodisce caballum. Hispani enim propter…

De anthropophago heri interfecto

Heri in corruptissima urbe peccatorum, cuius nomen cum eo Vitii ipsius est in ore omnium diu coniunctum, nempe Miamiae, vir quidam nudus et nomine ignoto est ad pontem MacArthur vocatum a custodibus publicis multis sclopeti ictibus interfectus; mors autem adhuc minatur alteri nudo, cuius facie…

In Museo Nautarum (3)

Utrum navis subaquanea ad unum hominem apta, aut vestes quibus homo mersus maneat siccus?  Hoc “jimsuit” ut vocatur gerebat Sylvia Earle doctrix et doctis praefecta apud NOAA, reipublicae ministerium ad mare oceanum et caelum investiganda. Hac in minima navicula sex…

In Museo Nautarum (2)

Inter dilectissimos modos quibus tempus a nautis teritur, praeter mores scortandi et bibendi et pecuniam aleis perdendi, numeratur etiam navium exempla sive proplasmata facienda, et qui vult aut nomen sibi quarere aut maiorem vitae partem deterere (quae plerumque eaedem sunt…

In Museo Nautarum (1)

Museum visitavi nautarum et navium, cuius bibliotheca multos continet libros sexto decimo saeculo et septimo decimo saeculo scriptos de novo orbe terrarum et eius alatis serpentibus.  At placuit non solum libros inspicere sed etiam res minus chartaceas: Admirantus Admirabilis  Navis…