De praeambulis gentium

Allegorie du regne de Charles Quint 16th century

Incertum est cui in primis tribuendae sint laudes propter hanc sententiam belle dictam et praeambuli forma effictam, quae saepissime adscribatur Carolo Imperatori tam veteris quam novi orbis terrarum:

Hispanice alloquor Deum, Italice feminas, Gallice subditos, Theodisce caballum.

Hispani enim propter patriam pietatem feruntur esse ad caeli ipsius beatitudinem proximi; et inter omnes gentes satis constat Italas esse pulcherrimas atque elegantissimas. Porro Carolus in Gallos bellum tanta virtute gerebat ut multos urbium cives captarum in subditos redegerit ac regulum eorum quendam Franciscum nomine coegerit a Britannis necnon etiam a Mahometanorum imperio Ottomanico petere auxilium. Sed in praeambulis, quod est potissimum, id ultimum est: asperam Germanorum linguam non idoneam esse nisi quae adhibeatur ad bruta animantia incitanda. Sic hoc praeambulum summo caelo ortum progreditur ad angelicas Italas, deinde descendit ad Gallos, postremo cadit in Germaniam.

Similiter Fredericus Magnus imperator Prussorum fertur dixisse:

Gallice alloquor legatos, Anglice argentarios, Italice amasiam, Latine Deum, Theodisce caballum.

Per quattuor gradus hoc praeambulum ascendit a Gallos usque in Deum, tunc subito et contrario motu in Germanos iterum corruit: nam Gallorum tunc erat sermo et ars mentiendi quae etiam vocatur legationum obeundarum calliditas; quam paulo honestior insequitur ars pecuniaria cuius peritissimi sunt etiam hodie Angli; deinde nullus est sermo magis idoneus ad amoris gloriam petendam quam facundia Italica, quippe quae iustissime sibi vindicet patrium nomen Romanticum; et in paenultimo gradu reperitur antiqua Italorum oratio Latina, quae sit lingua quam maxime divina. Quo ascensu etiam magis ridiculus fit descensus in Germanos.

Recentior lusus non dissimilis constat e duobus membris more praeambulorum compositis et inter se libratis:

In caelo custodes publici sunt Britanni, coqui Galli, opifices mechanici Germani, amasiae Italae, et omnia ab Helvetiis ordinantur. In inferno tamen custodes publici sunt Germani, coqui Britanni, opifices mechanici Galli, amasiae Helveticae, et omnia ab Italis ordinantur.

Haec omnia possunt per semet ipsa explicari. Progrediamur igitur ad novissimum iocum paradoxicum, quod hodie legitur inter nuntios oeconomicos:

Nunc in ludo canistrifollis altissimus lusor est Sinensis, Helvetii autem in velificandi certaminibus se praebent nautas celerrimos; ac Pontifex Maximus est Germanus, Italus vero totius Europae argentarius summus; Galli porro Americanos accusant superbiae, necnon Germani totis opibus conantur Europam vinculis pacis atque amicitiae consociare.

Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest: nam primi quinque gradus omnes possunt certis indicibus (ut mensura staturae aut celeritatis) probari, quamvis inusitati incredibiles ridiculi esse videantur, sed ultimum paradoxon, quo praeambulum subito vertitur, est merae opinionis et spei, quae facile fallere feruntur.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *