Nonnumquam antiquis in controversiis legitimae constitutionis fit ut declamator debeat ostendere voluntatem legis latoris cum eius lege scripta dissidere videri. Sic et Christiani, qui declamatoriis argumentis et rationibus nonnumquam utuntur, agnoscunt res posse legitimas esse ἐν πνεύματι οὐ γράμματι, et in causis hodiernis iure actis invenimus ex hoc discrimine inter animum legis latoris et eiusdem scripta posse evenire ut iudices legis verba sequentes aliter cogantur agere quam vel ipsi vel maiores voluerint fieri. Cuius in exemplum afferam hoc controversiae thema de hodiernis actis diurnis sumptum:
ALIENIGENA PEREGRINUS SINE CIVITATIS LICENTIA INTRA FINES DEPREHENSUS DEPORTETUR. Puella duodevicesimum vitae annum ingressa, quae super omnes ceteros scholarum collegas virtute et ingenio excelluisset, erat summis gymnasii honoribus academicis ornanda et petebat locum in studiorum universitate ubi artem medicinam disceret. Reperitur alienigena peregrina nullo civitatis iure in rempublicam a parentibus alienigenis peregrinis inlata cum esset quattuor annos nata. Nomen scribitur iudicibus ut deportetur. Causam dicit.
Potest advocatus conari crimen in parentes transferre, quippe qui innocentam et legibus innoxiam puellam quattuor annos natam, quae patriae ne meminisse quidem possit, induxerint ut nesciens legem una cum fine transgrederetur; cui autem nimis facile potest ex altera parte responderi legem scriptam non spectare ad animum voluntatemque peregrini. Tutius igitur et rectius debet causa primum constitui in hoc: quod aliter voluit legis lator quam factum est secundum legem scriptam: nam ille exceptionem tribuit licentiam datis ut peregrini honesti et utiles possint de republica bene mereri et, si voluissent, praemium petere civitatis. Quid enim aliud faciebat haec puella, quae discipulos civitate iam honestatos disciplina et studiis et humanitate praecellens in spem ingressa est arti medicinae studendi? Nam haec spes non solum ipsius erat sed omnium civium quorum morbos sanatura erat et mortales sollicitudines levatura: spes igitur erat ut illa reipublicae esset emolumento et beneficiis suis commune bonum populo afferret. Hinc dein per peregrini voluntatem progredi potest et innocentiam puellae annos quattuor natae laudare, si placeat, ut probatur eam meruisse licentia civitatis. Nam haec licentia, si non scripta nec palam a republica data, nihilominus possumus dicere in animo fuisse maiorum ac sic exorare exceptationem.
Sed haec non est Sophistopolis, nec sunt leges et actiones et causae ita simplices. Haec puella—nam Daniela Pelaez non est tantum commenticia persona in declamantium commoditatem efficta sed puella vera vero deportationis periculo subiecta—iam rea et in ius vocata est, necnon damnata a iudice cui non licuisset aliter censere quam secundum legis litteram. In hac sententia est, si licuerit a suasoriis duplicem honestatis et utilitatis argumentum sumere, magnum damnum et dedecus reipublicae: nam nec nos gens pereginorum et advenarum debemus huic puellae, quae fere per totam vitam apud nos cum honore versabatur, eandem spem civitatis denegare qua maiores nostri fructi sunt, nec oportet ingeniosos et impigros et doctos homines de nostris finibus depellere: immo tales alliciendi sunt quo robustior et validior fiat communis nostra respublica. Sed gaudendum est quod nec maiores adeo stulti fuerunt nec hodierni magistatrus sunt ut Pharisiaca caecitate iuris actiones progrediantur: custodes enim finium et telonarii, qui litteris ICE vocantur, iam promiserunt se nihil gesturos ante totum ius appellandi exhaustum, deinde, si Daniela coram iudices non valuisset licentiam manendi adipsici, causam recensituros ut conarentur peculiarem exceptationem inter suas regulas administrativas invenire. Sunt enim apud nos nonnulli qui intelligant non omnia esse γράμματι agenda.
Nec desunt qui agantur ut lex ipsa mutetur: nam et Georgius Frutex et Barca Obama per totum decennium rogitabant Senatum ut exceptio tribueretur discipulis illegitime intra fines habitantibus sed validi ingenii (stulti tamen abigantur) qui vel quattuor annos artes colerent in studiorum universitate vel cum honore militarent (qua de causa et duces militum legem palam, quod insolitum est, laudabant). Nec videntur desse satis senatorum qui legem ferrent, nam anno bismillesimo octavo senatores quinquaginta et duo huic legi favebant, qui numerus satis esset ut lex ferretur, sed non satis ut per abstrusiores senatus regularum ambages progrederetur ad ultimam sententiam ferendam. Nec multum spei est ut nova lex feratur hoc anno, quo ambientium ludi comici agantur nec quidquam momenti aequitatisve fieri posse videatur. Sed haec insalubris et inhonesta stultitia non poterit diu manere; tantum nunc sperandum nobis est ut discipuli ingenio praediti maneant reipublicae.