Quomodo utraque lingua debent appellari cuppedia illa quae in globulorum formam e theobromate parantur necnon saepe variis additamentis, ut nucibus seu fructuum frustulis intus latentibus, ac nonnumquam in socoleto pulvere volutantur? Nam hoc deliciarum genus Italice tartufi, Gallice truffe, Theodisce Trüffel, Hispanice trufa, etiam Vasconice trufa nominatur, qua de causa in mentem venit recentium saeculorum Latinum nomen trufa, quod secundum lexicon mediae aetatis sibi vult tromperie, chicane (nomen non ineptum quod in rem dicatur quae fortasse honestius posset vocari “esca ad uxorem captandam”—si adesset femina Latine loquens). Graece tamen fungus seu boletus eius generis quod vulgo trufa vel simili verbo nuncupatur τὸ μίσυ vocatur. Quid censetis vos, qui in facundia et doctrina et sapientia mihi ignorantia laboranti longe antecellitis?