De Britannorum theobromate tyrannico

Novum coepi macellum frequentare in proximo oppidulo, cuius magnitudo, quamvis non veris urbibus comparanda, nihilominus satis est ut in eius macellis cibi praebeantur multo magis “diversi” (ut aiunt) et “ethnici” quam quos soleam prope gurgustiolum meum emere: nam venditant etiam cibos Britannorum, qui usque ad nos mercaturae causa vehuntur ex remotissimis et fortasse ultimis maris Oceani insulis, in extremo ferme orbis limite sitis, ubi sol, nobis amicus familiaris, fertur numquam suam faciem ostendere sed semper pone nubes celari, utrum modestiae causa an irae incertum. Si alimenta inde delata non “ethnica” habentur, nescio quid illud nomen adiectivum iuste sibi vindicare possit; et pleraque feruntur esse insolita et quae non comedas nisi aut coactus aut ibi natus: notissimum enim exemplum venale est virus “marmite” vocatum, quod quodammodo paratur e zyma pistoria (cui quasi cognatum est natrio glutamato, condimento quod Europaeorum regimen dictitat esse innocens et tutum, nostri tamen medici et animantium periti non solum sciunt esse inter causas hominum obesitatis numerandum, sed etiam solent muribus rattisque et felibus dare ut eos reddant obesos et Americano morbo sive diabete affligant ad alia experimenta facienda). Sed unam rem Britannicam inveni quam emerem: dulciolum Martis nomine insigne, quod late per rempublicam tunc venum dabatur cum essem puer, hodie tamen fere nusquam (nisi inter Britannorum cibos) potest reperiri.

Mars, quod apud nos venditabatur fere usque ad alterum bellum in Babyloniam sive Iraquiam indictum, sed hodie modo inter cibos “ethnicos” ut Britannicos invenitur in macellis satis magna ut possint delicias alienas ab exteris gentibus importare.

 

Hoc dulciolorum genus paratur in “Slo,” urbe Britannica ubi notissima mercatorum societas “Wernham Hogg” chartam pumice politam et primae, ut aiunt, qualitatis curat faciendam.

Non omnino mihi liquet cur haec Martialia bellariola apud nos exoleverunt: sed Saddam Hussein, quondam Iraquiensium tyrannus, fertur adeo amavisse haec dulcia ut magna eorum copia inventa sit apud eum captum. Hac de causa eius imago, quae Tampae in museo militari quasi inter trophaea ostenditur, manu gerit cuppedinis frustum Martiale. mmmmm…theobroma tyrannicum…

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *