De Othryade, “cuius ne litterae quidem fuere sine sanguine”

Othryades

Poetae antiqui saepe delectabantur rebus quasi subtiliter mutandis et quasi sic invertendis, ut quae solita et trita fuissent quadam novatione accepta potius miranda viderentur et ingeniosa: et hoc praecipue in litteris quae litteras ipsas tractabant. Sic de Othryadis epigrammate—quod in trophaeo sanguine suo scripsisse fertur—saepe invenimus tam rhetorum quam poetarum lusus. Nonnulla enim dicta magis puerilia leguntur apud Senecam Multo Maiorem et Minus Taediosum, altera in Suasoria, quae ad alios trecentos Lacedaemonios spectat: nam Senecae videbetur gaudio fuisse et praesertim Murredii sententias deridere—et deridenti referre. At, ut ad poetas revertamur, hoc Dioscoridis carmen multa alia exsuperat calliditate:

Τίς τὰ νεοσκύλευτα ποτὶ δρυῒ τᾷδε καθᾶψεν
ἔντεα; τῶ πέλτα Δωρὶς ἀναγράφεται;
πλάθει γὰρ Θυρεᾶτις ὑφ’ αἵματος ἅδε λοχιτᾶν,
χἀμὲς ἀπ’ Ἀργείων τοὶ δύο λειπόμεθα.
πάντα νέκυν μάστευε δεδουπότα, μή τις ἔτ’ ἔμπνους
λειπόμενος Σπάρτᾳ κῦδος ἔλαμψε νόθον.
ἴσχε βάσιν. νίκα γὰρ ἐπ’ ἀσπίδος ὧδε Λακώνων
φωνεῖται θρόμβοις αἵματος Ὀθρυάδα,
χὠ τόδε μοχθήσας σπαίρει πέλας. ἆ πρόπατορ Ζεῦ,
στύξον ἀνικάτω σύμβολα φυλόπιδος.

—Dioscorides, Anthologia Graeca 7.430

Id Dioscoridis epigramma facile exspectaverimus esse in mortui Lacedaemoniensis trophaeo inscriptum, ut saepe de carminibus fingitur: nam Dorice loquitur de novis spoliis in quercu defixis et parmis inscriptis, sed rogat potius quam indicat quis sit huius trophaei auctor. Deinde Argivorum duos refert restare superstites, quo adducimur ut credamus et victoriam et monumentum esse Argivorum. Argivos porro corpora quaerere Lacedaemoniensium—hoc igitur non est trophaei epigramma: immo exemplum Othryadis iterum post factum et aliter agitur quam factum esse constat, et Argivi nunc feruntur id facere quod proelio peracto debuerunt, id est hostium corpora scrutari, superstites quaerere, certum esse ne quis Lacedaemonius posset id facere quod revera fecit Othryades. ἴσχε βάσιν· “siste gradum,” an “tene” (id est “intellige”) “fundamentum” in quo epigramma fingitur esse inscriptum? Victoria refertur litteris scriptis—sed in Othryadis trophaeo, quod animi oculis intuimur: id est, in altero loquace monumento, prope quod adhuc spirat auctor. Tandem, hoc carmen orat ut Iuppiter sine favore Othryadis monumentum despiciat: quo invertitur solita precandi ratio in deprecationem. Miram memoriam et mirum lusum monumenti formae.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *