Cum acta diurna Sinensium hodie lustraremus, invenimus hoc praeconium prima fronte tritum, sed…
Femina sine dubio dives (nam praeconia semper hortantur ut divitias amemus et divites aemulari conemur) de privato aeroplano (quod a custode publico custoditur: nam vis publica semper privatam gazam custodit, et quo maiore vi homo custoditur, eo magis momenti est reipublicae, qua de causa tyranni semper satellitibus circumdantur) descendit ad aerodromi bitumen. Exspectant diurnarii (nam divites sunt spectabiles et spectandi—nec cuivis sed potius tantum hominibus artis recte spectandi peritis et exercitatis, per quorum telelentes vitreas possint homines indigni et mediocres translatam spectabilium gloriae imaginem et a longinquo descriptam, quasi tralaticiam locupletiorum memoriam, accipere modo omnino passivo). Sed hi diurnarii nolunt muneribus suis fungi: nullas imagines describunt, nam natura rerum non potest feminam facere satis pulchram: ad quam nihil sufficit nisi divitiarum insignia! Dives igitur perspicillum sibi induit infuscatum, quo spectabiles oculi a spectantibus celentur: ne scias spectabilem et te spectare se spectantem. Nunc pulchra fit: nam oculi celantur re magno pretio empta, qua ineptae naturae fragilitas tegitur non solum arte humana sed etiam arte pecuniaria, qua nihil in praeconiis pulchrius. Sic placet diurnariis, aut sic ei rationi satisfacit qua docentur ne imagines describere nisi humanis oculis abditis. Sic delectatur aeroplani gubernator quoque, vir celeri machina et insolito munere—vir te melior—qui ipse perspicillo honestatur eiusdem societatis, insigne verae virtutis et virilitatis, quam animadvertit femina dives. Usque omnia sunt praeconiis saltem solita, communia, etiam trita.
Dein vero nomen societatis monstratur. “Helen Keller.”
Helena Keller Alabamensis fuit surda et caeca.
Obstupefactus nescio quid de hac ineptia dicam.
Obstupefio quoque, sed potius quam ineptiam ego dicerem esse stultitiam uel irrisionem male salsam. Me autem ipsa consolor quod inter tantam luminum acuminumque egestatem homo saltem ullus est cui sint Lyncei oculi.