Cum multi nunc loquantur de vestimentis Olympicis, quae paucis gentibus (et praecipue nostratibus) videntur esse apta, non nimis absurdum videtur recensere quae vestium genera athletae variarum gentium hoc anno gerant.
Nova Zelandia
Ubinam hanc virilem sed tristem thoracem manicatam antea vidimus?
Thoracem atram albis limbis… id agnoscimus de spectaculo televisifica sumptum vel notissima c.n. “Captivus,” quod anno 1968º est actum. Neque id nimis miramur: nam Neozelandenses anno 2010º novam versionem illius fabulae paraverunt, “Haec non est vita mea” nuncupatam. Haec autem hactenus de captivis: sed a virili thorace Neozelandensium transeamus in…
Russia
οἴμοι. Quidnam insaniae Vladimirum Putin ita captavit ut ille cogerit suos cives, suos athletas his muliebris et rosaceis vestimentis indui? Sed, dum loquimur de vecordia…
Xaimaca
Domina Gaga sine dubio nunc sollicitatur ne nimis trita et solita et sana videatur.
Hispania
Viri igitur speciem praebeunt quae aureum modum invenerit inter Elvem Presleium et tabernarium McDonaldensem et misellum illum astronautam, quisquis est, qui cum Navarcho Kirk et Magistro Spock ad terrae firmamentum et monstra mittatur. Sed quid de feminis, quae Indica gunna vestiuntur et tunica fasciaque quae idoneae videntur ministrae cuidam aeronauticae?
At quid de feminarum calceamentis?
Num propter austeritatem necesse erit feminis Hispanis certare sine calceis? Anno 2008º saltem rubra calceamenta gerebant feminae:
Eo feliciore tempore etiam flabellas et perulas gerebant feminae, necnon in capite unius videmus Muris aures (signum Murinae fidei). Nunc vero ne calceamenta quidem iis datum iri videtur.