Numquam videor mihi satis intellegere omnes modos quibus Europaei ab Americanis discrepent, quamquam satis constat uterque orbis terrarum decoquere propter communem et consimiliem moderatorum stultitiam. Sed, ut ad differentiam revertar, Europaei mirum in modum nobis videntur liberrime se gerere, cum…
Year: 2012
De Obama, Pepsi, diurnariis.
Nam Britanni nihil curant utrum nebulo quidam Coloniarum maluerit Pepsi an Cocam-Colam bibere.
De amasia anthropophagi
Ut muscae post stragem, aut inferorum legiones post diabolum in proelium equitantem, sic in Miamensium dolorem nunc descendit loquax pestilentia advocatorum: nam, cum causidici famam et machinas photographicas sic depravatis animi sensibus percipiant ut pistrices in mari cruorem olfaciant, haud…
De anthropophagis, larvis, Vuduismo, novis venenis, diabolo; aliter: de Miamia.
Miamiae (ubi enim alias?) duos custodes publicos, qui in taberna circiter quinta hora postmeridiana cenarent, coepit limis oculis intueri Brandon Legionensis vir pauper et domo carens. Legionensis tunc obscoenas voces iactans conatus est custodes publicos ad pugnam provocare. Eius habitus…
De pretiis sortium Sinensium
Numina feruntur commercium sortium et syngraphorum negotia regere duo: caeca Fortuna, mundi et hominum spei metusque ludificatrix; et Mercurii manus indeprehensibilis, cuius nomine alii laudant eam rationem minimo emendi et maximo vendendi qua aequum pretium a negotiatoribus libere pactum moderet tam copias…