De amasia anthropophagi

NewImage

Ut muscae post stragem, aut inferorum legiones post diabolum in proelium equitantem, sic in Miamensium dolorem nunc descendit loquax pestilentia advocatorum: nam, cum causidici famam et machinas photographicas sic depravatis animi sensibus percipiant ut pistrices in mari cruorem olfaciant, haud diu dubitare poterat quin ad anthropophagi causam congregarentur.  Sic heri Gloria Allreda, notissima rabula et gloriae (nomen enim non fallit) avarissima, oratiunculam habuit Miamiae ut omnibus monstraret se nunc advocatae et patronae munere fungi pro Yovanka (Iuvenca?) Bryant, amasia anthropophagi nuper occisi.  Senecae igitur more sententias aut belle aut infeliciter dictas excerpamus—et, cum sint ex ore Gloriae Allredae delapsae, licet tutam sponsionem facere ni omnes sint infeliciter dictae.

Gloria exordiens in huius nostri saeculi convitia invehebantur:

Yovanka et ego admodum sollicitamur de quaestionibus anthropophagicis et numero causarum nuper relatarum in aliis civitatibus et rebuspublicis, ut in Alabama, Canada,1 Terrae Mariae, Iaponia, Suetia…

De quaestionibus anthropophagicis?  Causidica sine controversia diserta est.  Quae est quaestio?  “An debeant anthropophagi, ut le politiquement correct observetur, appellari ‘sectatores alterius diaetae’?”  Sed paulo postea:

Anthropophagia est res gravis atque periculosa in salutem et valetudinem tam anthropophago quam homini comesto.

Miramur non solum huius iurisperitae prudentiam, qua moneat nos mortem posse periculosum esse mortuo; sed etiam eius humanitatem, qua sollicitudine moveatur anthropophagi ipsius causa, ne quid dyspepsiae nefastis suis epulis patiatur.  Et nos ipsi movemur his Gloriae Allredae verbis:

Magni momenti est ut vitae communis interdictio et opprobium diu huic rei annexum maneant ac consociatio bonorum hominum communitasque potius reprehendat quam laudet anthropophagiam.

Ah, laudem et vituperationem: sophistarum panem cotidianum.  Num sollicitatur Gloria ne novus Lucianus vel alter Gorgias laudes inveniat Rudolphi Eugenii?  At, id quod quam maxime ad Gloriae propositum accedit, erat haec sententia:

Yovanka, si ullis indiciis suspicata esset dominum Eugenium aut posse aut velle se anthropophagiae facinore implicare, numquam permisisset eum cum suis tribus liberis versari.

Ne dicatur nostrum saeculum carere exemplo bonae matris et prudentis!  Gaudeamus Yovankam non fuisse quae conscia suos filios tribueret anthropophago.

Miamenses tamen diurnarii stolidi et, ut ita dicam, insubidi, non videntur intellexisse quid esset Gloriae Allredae propositum et argumentum, ad quod promovendum has sententias nimis apertas et tritas enuntiasse: sed causa et ratio non desunt, nec longe necesse est longe eas repetere.  Nam Yovanka iam coram diurnariis publice dixit se compertum habuisse Rudolphum Eugenium esse cannabini fumo abusum, necnon conabatur eius memoriam defendere, et omnibus liquet Eugenium cum amasia atque amasiae filiis habitasse: non igitur potest aliter fieri quam ut magistratus, quibus officio sit pueros a periculo (et a negligentibus parentibus) arcere et tueri, iam coeperint Yovankae facultates maternas investigare.  Rogabunt igitur, nisi iam rogant, cur siverit virum, quem ipsa compertum habuerit venenis male abuti, cum suis filiis consuetudine frui et sub eodem tecto manere; quomodo fit ut pueri, quos oporteat bonos cives fieri, in iisdem aedibus erudiantur cum barbaro anthropophago; quale exemplum se praebeat liberis cum ipsa adhuc anthropophagum ut amasium laudare, negare eum fuisse nefandum monstrum et praeter omnes humanitatis fines depravatum perseverare videatur.  Difficile enim est familiis integris de tragoediae proscaenio exire, nec semper salubre est reipublicae.  Quales enim cives fient hi pueri, qui cum exitiali larva et matre indigna habitaverint?

Sed haec omnia dicta sunt refutationis causa, ut colore inscitiae species negligentiae dissimularetur.  Quid igitur probandi causa dices, Yovanda, quo te ostendas bonam fuisse matrem, et Rudolphum Eugenium dignum fuisse qui filiis in patris locum sumeretur?  Sed illa est Florida: itaque vertendum est ad religionem, et nulla mentio est tibi facienda de vuduismo! Loquaris igitur, Yovanda, et diserte.

Numquam domo discessit sine Biblia Sacra, et semper sibi aderat Alcoranus.

Hoc, ut apparet, recte dixisti: nam custodes publici referunt se invenisse scripturas Christianas prope anthropophagi cadaver, Mahometanas autem in autoraeda.

Modo nuperrime coepit Alcoranum intellegere.  Modo Alcoranum sumpsit et conabatur fieri eo tam studiosus quam erat Bibliae Sacrae.

Incumbebat igitur in studia religionis—immo religionum, quibus duplice frueretur tutela caelesti!—deinde hominis carne est pastus.  Improbum discipulum.


Alabama, Canada, Terrae Mariae] Non nimis mirandum est Canada hac in serie civitatum Americanarum et aliarum rerumpublicarum interposita propter locum videri civitatem cum aliis civitatibus Americanis foederatam: nam in hoc errore Americani saepe deprehenduntur, quippe quibus non liqueat utrum Canada sit respublica sui iuris an maxima nostrae reipublicae incaedua silva, per quam deambulare placeat vel voluptatis vel venandi vel petrolei quaerendi gratia.

2 Comments

  1. Ceterum scimus carnem humanam optime sapere, praesertim cum una cum endiviae foliis sit sumpta. Apud aliquem auctorem (ni fallor, patrem Michaelem Boym SJ) legi eum in terra Mosambicana (?) convenisse multos indigenas qui seipsos semel aut saepius carnem humanam edisse confessi essent. Unus, Lucullus diceres anthropophagiae, qui permultos homines variarum gentium devoraverat, asseverabat optimam omnium esse carnem Francogallorum, pessimam Anglorum.

  2. Caro id genus nonnumquam Anglice vocatur "suilla longa." Gallas esse sapidas, quis nescit? De Anglis autem nihil asseverare possum, prae dentium timore.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *