Ad tempus terendum

Discipulis probationis periculum subeuntibus mihi est tempus terendum. Sapphice igitur, scripta est haec formula salutationis nulli puellae mittenda, nec ullo sensu venusto composita sed tantum ad numeros et, per iocum, instar “fratrum” ut vocantur nebulones qui hanc paludem infestant: Salveas…

Soroban sive abacum cum electronico ordinatro addito inveni inter res diu neglectas; et multum gavisus sum propter abacum inventum, quippe cuius ope forsitan celerius faciliusque discipulorum probationes probatiunculasque corrigere possim. Usque tamen per multos annos pila electronica inerat, quae cum…