Inter scriptores duodevicesimi saeculi Raphaël Landívar non minimi momenti habetur, cuius Rusticatio Mexicana instar Vergilii Georgicon vitam rusticam et Americanam pulchre descripsit; unde difficiliorem sumpsimus locum infra appositum:
His ita continuo vulgi sudore peractis
argentum tractum, tractumque examinat aurum
praepositus curis Hispano ab Principe missus.
Hic parvos globulos lamnam glomerabit in unam,
indeque mordaci convulsum forcipe frustrum
(quod sibi pro digna curae mercede reservat)
igne probat, quantumque rapax absconderit auri
argentum proprio commixti pondere, noscit.
Mox auri pretium pariter perpendit in igne,
et quintam Sceptro partem de iure repondit.
Unde sigillata argentique, aurique metalla
continuo dominus caute sub tecta recondit.
Satis liquet de obrussa sive auri per ignem experimento tunc loqui poetam nostrum, cum “mordaci convulsum forcipe frustum” dicit igne esse probandum. Difficultas vero oritur ex interposito illo verso qui unam verborum comprehensionem et unam actionem intercinit et dividit, videlicet “quod sibi pro digna curae mercede reservat”: qui videtur alienus. Nam fieri non potest ut fideli Hispani Principis ministro, cui credatur salus tam populi quam Imperii ipsius, sit ulla cura de mercede alia quam ea quae Regi et Reipublicae iam iusta atque idonea esse videatur; salvo alguna cosa publicada.