Dies fusco lapillo signandus

Relatum est variis nuntiis hodie acceptis duos viros, utrumque David nominatum et utrumque philologicae artis peritum, vitis suis perfunctos.

David Young propter studia Olympia et praecipue Pindarica praeclarus docebat apud Michiganenses, Stanfordenses, Californienses civitatis Sanctae Barbarae, Olympicos Graecos, Floridenses; libros in lucem edidit de Pindaro duos, de certaminibus Olympiis tres, symbolas innumerabiles; colloquia habuit apud diurnarios plus centum; praemiorum honoribus ornatus est a Reipublicae consilio ludorum Olympicorum et societate historicorum Olympicorum.

David Morgan linguam Gallicam docebat et studia litterarum Renascentium colebat in studiorum universitate Richardi Furman in civitate Carolina meridionali, sed versimile est eum magis notum plerisque lectoribus ut cultorem linguae Latinae et fautorem litterarum Neolatinarum, quae dicuntur, necnon conditorem illius Lexici Angli et Latini quod nulli (quod sciam) domui editoriae est commissum typis edendum sed iam multos annos gratuito et in omnium sermonis Latini discipulorum commune bonum per rete universale praebetur. Pauciores sed fortunati quidam, qui fortasse anno bis millesimo septimo eum audiverunt disserentem Neapoli de Thomae Mori Utopia vel variis annis in diversis conventiculis scholisque Latine loquentem, meminerint non solum eius gravis vocis et soni melliflui sed etiam eius humilitatis, benignitatis, humanitatis. Perpaucis vero suspicor notam esse eius peritiam clavicordio modulandi.

Uterque amissus plus quam amplam causam praebet ob quam sextus dies Februarii iuste notandus videatur atro lapillo; sed ambo nos reliquerunt, unde fasti cogentur sub duplici et nigro onere gemere huius diei calculorum.

1 Comment

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *