Ultimo anno saeculi decimi quinti Vincentius Pinzonus (paulo ante Petrus Alvarus de Cabral) in terram Brasiliam incidit, ubi, ut moris in novo orbe terrarum erat Europaeis, negotia agere commercioque lucroso frui cum aboriginibus voluit. Hi tamen Brasilienses paulo callidiores fuisse videntur quam Indi quibus Colonus ipse in insulis Novae Hispaniae obviam venerat, necnon iam bene compertum habuisse qualis esca esset Europaeis alliciendis captandisque efficacissima.
Progressi itaque ultra, deveniunt ad flumen quoddam magnum quidem, verum nostrae classis minime capax, propterea cymbas expediunt, quae terrae aproprinquantes regionem exactius explorarent. His igitur iam terram tenentibus, mox occurrunt populi innumeri inermes, idemque nudi, qui nutibus et signis nostram appetere amicitiam videbantur: nostri tamen utpote morum eorum expertes, non intrepide accedebant: visum est itaque hoc modo populorum ritus experiri, si quo modo adduci possent ad exercenda commercia. Igitur unus e nostris iecit in consertam Barbarorum turbam sonaglium: at illi in nostros frustulum auri, quo facto Hispanus audaculus accurrit, ut aurum proiectum acciperet: at illi condicto hominem corripiunt mira pernicitate, nostri vero relicta classe, socio suppetias ferunt, et mox ingens proelium confertum est, eoque discriminis nostri pervenere, ut vix eis pedem referre licuerit, urgentibus Barbaris: nec profuit eis habuisse longiores hastas, ensesque, quandoquidem id genus vulnerum et denique mortem contemnentes, ruebant in eos veluti atrocissimae ferae, urinantes, id est, aquis immersi, adhuc classem infestabant, effeceruntque sua feritate, ut nostri male accepti celocem amiserint, occiso illius navis praefecto.
Insolitum illud nomen “sonaglium” videtur significare nolam sive tintinnabulum, quod ad vestes affigi alligareve potest. Quare Hispanus quidem nauta secum sonaglium habuerit nescio; legimus enim meretrices per Italiam, cursores Sinenses (apud Odoricum saltem) saeculo quarto decimo debuisse sonaglia gerere in capite, sed nauta Hispanus non videtur (prima fronte) eiusdem farinae fuisse atque ἑταίρα Bononiensis nuntiusve Sinensis.