De monstro, quod simivulpa olim vocitabatur

Apud eundem auctorem qui Vincentii Pinzoni (sive Pinsoni) navigationem conscripsit, invenimus, ut fere necesse est omnibus in huius generis fabulis, monstrum:

Conspexere etiamum* ibi animal quadrupes, prodigiosum quidem: nam pars anterior vulpem, posterior vero simiam praesentabat, nisi quod pedes effingit humanos: aures autem habet noctuae, et infra consuetam alvum aliam habet instar crumenae, in qua delitescunt catuli eius tantisper, donec tuto prodiere queant, et absque parentis tutela cibatum quaerere: nec unquam exeunt crumenam, nisi quum sugunt. Portentosum hoc animal cum catulis tribus Sibiliam delatum est, et ex Sibilia Illiberim, id est Granatam, in gratiam regum, qui novis semper regbus oblectantur. Catuli licet in itinere perierint, conspecti sunt tamen a compluribus, qui huic re astipulantur.

37548 item 4 jpg 1 600×1 038 pixels

Inquirendo didicimus hoc “monstrosum animal” fuisse Didelphem marsupialem, quod in novo orbe terrarum late et vulgo vocitatur tacuacín vel chucha vel faro vel rabipelado, quamquam in quibusdam partibus magis septentrionalibus nomen opossum in idem animal est impositum: haec saepe nocte vidimus fere omnibus in novi orbis regionibus.

Anno 1558º nostrum opossum est a Conrado Gesnero Latine dictum “simivulpa,” Graece vero aut πιθηκαλώπηξ aut ἁλωπεκοπίθηκος nam, ut dixit auctor noster, pars anterior vulpem, posterior vero simiam praesentabat:

94  94  Animalium divisio secundum elementa in quibus habitant  Page view  ZB Zürich  NEBIS  e rara

Quod descripsit et depinxit Gesnerus longe tamen abest a veritate:

NewImage

Nec compertum habemus an rex Hispaniae adhuc semper novis oblectetur rebus; licet audiverimus eum animalibus delectari.


  1. etiamum] quid legendum sit non omnio compertum habeo: nam “etiamtum” non saepe coniungitur cum tempore praeterito et perfecto

2 Comments

  1. Etiam sunt qui legant 'etiamnum', quod autem uerbum persaepe coniungitur cum tempore praesenti ac futuro uel etiam nonnumquam cum tempore praeterito. A scriptoribus quoque, qui post Augusti aetatem floruerunt, usurpatum est simpliciter pro 'etiam' (saltem hoc legitur apud lexicon Forcellinianum).

  2. Recte, ut semper, mones. Alias editiones quaesivi et inveni: unde licet etiam nomen interpretis discere nempe Archangelum Madrignanum; quod deest editione Roterodamensi quam antea adhibebam, et in qua coniungebantur varia itinera a variis interpretibus (ut Madringnano, Savorgnano) versa necnon quaedam paginae a Petro Martyro scriptae cum aliis libellis minoribus. Quae editio haud diligenter curata typisque expressa esse videtur.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *