Apud Cardenam legitur epitaphium Iohannis Pontii Legionensis, qui fontem perpetuae iuventutis quaerens et Floridam terram primus invenit et, toxicatis aboriginum sagittis vulneratus, insuperabilem cruciatum, cuius solum solacium erat mors: qua tandem exitum doloris invenit Cubae, a Floridensium litoribus fugatus, incerto die mensis Iulii, anno Salutis millesimo quingentesimo vicesimo primo. Haec verba in monumento scripta sunt:
Mole sub hac fortis Requiescunt ossa Leonis,
Qui vicit factis Nomina magna suis.
Quae verba interpretes vulgo reddunt sic:
Aqueste lugar estrecho
Es sepulcro del varon,
Que en el nombre fue Leon
Y mucho mas en el hecho.
(Id est, “Hoc in loco angusto est sepulchrum viri, qui nomine fuit Leo et facinoribus multo maior.”)