Petrus Martyrus de Americanis

Inter historias de novo orbe terrarum scriptas novam rem inveni mihi inauditam:

Ad aliam dehinc tendunt e vicinis insulis, quae sunt ibi frequentiores, quam in nostro Ionio Symplegades, quarum congeriem Archipelagus vulgus appellat: hostiliter suscipiuntur, quotquot e navibus descendunt, perempti aut percussi sunt. Putant hanc esse insulam. Ioannes quidam Pontius, unius classiculae praefectus adivit, et perturbatos reliquit: fugatur ab accolis, Floridamque appellaverunt, quia resurrectionis die eam insulam reperirent, vocat Hispanus Pascha Floridum resurrectionis diem.

Sex et viginti, inquiunt, se vidisse insulas, sed a Colono prius praeterlapsas, tanquam Hispaniae Cubaeque custodes, in quibus venientes Oceani procellae illiduntur. Nativum in plerisque granatum aurum reperiunt, monilia et isti varia gestant: et larvis utuntur, tum ligneis deauratis, tum aureis perpulchre ornatis. Opifices sunt ubique argutissimi. Ex larvis unam secum attulit Franciscus Chieregattus, ex ea colligere licebit, quali polleant ingenio.

Novacularum structuram mirum est videre, ex lapidibus flavis quibusdam diaphanis uti crystallinis eas formant, et cum eis radunt haud secus ac si ex egregio chalybe factae essent: sed quod spectatu dignum est, quando obtusam iam habent ex exercitatione aciem, non cote, non lapide, neque pulvere illas acuunt, sed tantum aqua imposita temperantur. Sunt et apud hos instrumentorum et elegantium rerum mille genera, quae longum esset narrare.

Hoc de novaculis sine dubio spectat ad obsianum, quo utebantur nonnulli aborigines etiam Americani, quamquam saepius apud Mexicanos reperitur. Sed nusquam legeram de novaculis obsianis: neque umquam audiveram obsianum, quod natura est fere omnium rerum acutissimum, posse aqua sparsa acui. At ei quod nullo modo credere possum: Americani dicuntur ingeniosi esse opifices. Ridendum mendacium.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *