Apud eundem auctorem qui Vincentii Pinzoni (sive Pinsoni) navigationem conscripsit, invenimus, ut fere necesse est omnibus in huius generis fabulis, monstrum: Conspexere etiamum* ibi animal quadrupes, prodigiosum quidem: nam pars anterior vulpem, posterior vero simiam praesentabat, nisi quod pedes effingit…
Month: March 2013
Qua esca Europaei facillime captentur
Ultimo anno saeculi decimi quinti Vincentius Pinzonus (paulo ante Petrus Alvarus de Cabral) in terram Brasiliam incidit, ubi, ut moris in novo orbe terrarum erat Europaeis, negotia agere commercioque lucroso frui cum aboriginibus voluit. Hi tamen Brasilienses paulo callidiores fuisse…
Nullo modo intellegere possumus quomodo factum sit ut Hungaria, quae anno bismillesimo undecimo in certamine Eurovisifico animos extollerit carmine quod inscribitur “Quid de Somniis Meis” canendo: et bismillesimo duodecimo “Sonum Pectorum” nobis protulerit: hoc anno in eodem certamine (uno Europaeorum…
De filibustero sive perpetua oratione
Coram Senatu Rand Paul Kentukiensis adhuc, dum scribo, orationem praelongam habet quam meridie coepit habere: quod genus orationis “filibuster” vulgo sive “oratio piratica”1 vocitatur. Secundum leges fundamentales reipublicae, quae “constitutionis” nomine appellantur, Praeses debet magistratus ad publicam vitam advocare et…
De gallinipperis sive maringonibus
Relatum est in actis diurnis nos debere parari contra culices illius generis quod in America ut fertur natum est, et hodie “Gallinipper” vulgo nuncupatur. Hae enim bestiolae aestivis pluviis, et praecipue vehementioribus procellis et maioribus, foventur in pratis et paludibus…