Longe antequam Geraldus Bruckheimer et Iohannes Depp et alii omnia concaverat ad Lustratorem Solivagum (qui Anglice “Lone Ranger” vocitatur) pertinentia, non solum habebatur Lustrator ille quasi exemplar virtutis sed etiam ad symbolum morale haerere ille fingebatur quod in lucem editum erat tam ad pueros instituendos quam ad histriones dirigendos (nam eo tempore histrionibus videbatur non solum personam sumere, sed etiam, si illa persona virtutis erat insignis, vitam illius personae aemulatione persequi). Illud symbolum, ut obsoletum specimen saeculi praeteriti atque oblivione deleti, non absurdum videtur hic mortuo sermone Romanorum referre:

Credo:

  • qui voluerit alterius ut amici consuetudine frui, eundem oportere se alteri amicum praebere;
  • omnes mortales esse aequales constitutos, quorum unus quisque potest hunc nostrum mundum reddere meliorem;
  • Deum lignum nobis posuisse, quod tamen unus quisque nostrum pro se colligat atque incendat;
  • unum quemque oportere se corpore, animo, moribus parare ad bellum gerendum pro eo quod est rectum;
  • virum debere illis instrumentis uti quibus instructus est;
  • hanc nostram rempublicam popularem, quod a populo et pro populo moderatur, in saeculum saeculorum valituram;
  • homines debere vitas suas agere ad commune bonum promovendum;
  • serius ocius, alicubi, quodammodo, necesse fore nobis rationem coram mundo ac pretium reddere pro illis quae nobis arrogaverimus;
  • omnia mutantur nisi veritatem, quae sola et semper manet;
  • in Genitorem, in patriam, in mortales, inter quos par ac frater numeror.

Sunt et aliae regulae, quae non in symbolo scribuntur; inter quas maxime animadvertanda videtur ea, quae pertinet ad soloecismos vitandos vulgaresque locutiones effuiendas.

Sane haec omnia non nostri saeculi sunt sed exoleta praecepta temporis acti.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *