In libro1, qui nunc est cito legendus, iambus sic sex modis finitur:
Itaque non solum iambus, ut plerique dicunt, sed etiam anapaestus, dactylus, spondaeus, et series syllabarum trium quattuorve correptarum vocitantur iambi.
Deinde, proxima in periodo, finitur trochaeus paene eodem modo, nisi quod ictus sive accentus aliis in syllabis correptis imponitur (non tamen in spondaeo, qui caret brevem, nec in dactylum, qui, sicut anapaestus “iambicus,” ictum fert in syllaba producta.
Trochaei (an potius chorei cum de Cicerone loquamur?), igitur sunt pedes ulli inter tres et quattuor morarum magnitudine, quorum prima mora accentum sive ictum habet; iambi vero eodem modo finiuntur, nisi quod accentus sive ictus in tertia (sive paenultima) mora cadit.
Postremum sequitur ut paeon in se contineat quinque vel sex moras, et accentus ponitur in prima et quarta (sive paenultima).
Haec est insania.
1 Koster, Severin. 2011. Ciceros Rosciana Amerina im Prosarhythmus rekonstruiert. Stuttgart: Franz Steiner Verlag.
Is versus 'iambus ciceronianus' vocabitur a nostro praeclaro philologo quia tantam libertatem habet sicut voluit rei publicae Cicero.