Satis constat Ciceronem ad fines sententiarum exornandos numeris esse usum quibus aures audientium oblectarentur: nemo enim est qui nesciat illud tertio quoque sensu positum esse videatur fere nihil aliud sibi velle quam “sit,” sed tantum gratiae gratia adhiberi. Sic invenimus…